# Liber Secundus 1.689-729

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.689-1.729. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.689

Gratia corruit, algor inhorruit amplior Istro.
Est populus sine moribus, ordine, rege, magistro.
Lex Domini ruit huicque caput fluit undique rore,
Qui tepidos bonus  O gravis hic sonus  evomit ore.
Denique quid moror? et tumor et soror, Ira, tumoris
Stant super omnia frausque bifaria cordis et oris.
Gens proba transiit, improba prodiit atque probrosa,
Garrulitatibus, ebrietatibus, officiosa,
Plena pigredine, plena libidine, crimine plena,
Callida pectore parvaque corpore, frontis egena.
Patria pectora, patria robora fert prope nemo;
A patre filius est quasi Sisyphus a Polyphemo.
Forma parentibus atque nepotibus haud manet una;
Corporis omnia deficientia sunt quasi luna.
Corporis ut status excidio datus; est ita mentis.
Gens scatet arida, corpora languida cordaque gentis.
Pectore pessimus et sibi proximus est modo quisque,
Qui tibi supplicat; intima duplicat arte dolisque,
In duo scinditur, unio solvitur alteritate,
Schismate foedera simplaque viscera duplicitate.
Ille fit istius iste fit illius hostis amicus.
Ridet et invidet, obstat et assidet, aequus iniquus.
Proditur irrita regia semita simplicitatis,
Induit impia fictio pallia duplicitatis.
Vos volo credere quod volo dicere, pseudo-prophetas
Nulla feracius aut numerosius hac tulit aetas.
Denique sordibus interioribus hi Pharisaei
Sunt via lubrica, ianua publica perniciei.
Pestis inhorruit, agmen et irruit hypocritarum,
Hispida corpore, lubrica pectore, gens tenebrarum.
His sacra nomina sacraque tegmina, corda superba;
Agnus eis patet in tunica, latet anguis in herba.
Sunt petulantia corda, rigentia fronte Catonis,
Cerea moribus, aerea vultibus in mala pronis,
Corda minantia, corda rapacia, corda lupina,
Fucat imagine, palliat ordine, vestis ovina;
Corda tumentia, corda carentia monade cordis,
Sunt pia frontibus, impia fructibus, atria sordis.
His dolus additur, ut coma raditur et mutilatur;
Fingit ovem lupus atque rosae rubus assimilatur.
His mera pocula pluraque fercula, regula tota;

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
