# Liber Secundus 1.769-808

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.769-1.808. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.769

Stat simulatio, dissimulatio, crimen utrumque,
Alea, crapula, fraus, facinus, gula, flagitiumque,
Ora bilinguia, lis, homicidia, Mars, tuba, terror,
Vis, probra, jurgia  quid moror?  omnia quae docet error.
Talia germina, scilicet agmina, sunt vitiorum,
Germina talia sunt capitalia vulnera morum;
Prima superbia suadet in invia pergere mentem,
Ingerit agmina, maxima crimina, crimina septem;
Prima superbia jussa dat impia, grex ululatum,
Prima cor obsidet et cito possidet hoc grege stratum.
Haec monet, hoc ruit et bona subruit, et mala servat,
Stante libidine stanteque crimine crimen acervat.
Mascula pignora vivaque pignora mergit Hebraei,
Sed muliebria servat et omnia molliciei.
O mala secula! Cur? quia regula nulla tenetur;
Promptus ad extima, doctus ad intima stultus habetur.
Non patientia sed violentia dat modo pacem.
Qui tacet esurit et lucra parturit esse loquacem.
Lingua sophistica, lingua tyrannica, lingua forensis
Praecipit omnia, percutit obvia, qualiter ensis.
Lingua volubilis est modo nobilis, �huc ades� audit.
Mutus Episcopus ordine reprobus, ostia claudit.
Nil tumidum sapis; aut pecus aut lapis esse probaris.
Es quasi vipera; pectora libera testificaris.
Nunc mala reddere gloria cedere culpa tenetur,
Irreverentia laus patientia crimen habetur.
Quam stipe vivere, non mala reddere, tam pudet aeque.
Ad scelus, ad probra gens viget improba nocte dieque.
Heu! mala mentio, peior et actio, pessimus usus,
Stat modo criminis, est vigor ordinis ille retrusus.
Tot nego sobria corda quot ostia reflua Nili,
Tot pia viscera, quot vaga sidera, nunc reperiri.
Sicubi quem fore simplice pectore cerno modestum,
Id rude deputo monstraque computo pectus honestum!
Comparo curribus aequor arantibus, arida velis,
Ruraque piscibus, aera navibus, astra camelis.
Flaccus Horatius, et Cato, Persius et Iuvenalis:
Quid facerent, rogo, si foret his modo vita sodalis?
Temporis istius acta Lucilius ille stuperet,
Et sua prospera sanctaque tempora non reticeret.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
