# Liber Secundus 1.80-120

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.80-1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.80

Iussa minoribus a gravioribus, a sene verba.
Pax sacra gaudia, pax dabat ocia, fertilitatem,
Sed neque gaudia probra, nec ocia debilitatem.
Pax dabat ocia sancta, negocia cultus agrestis,
Terra legumina, pocula flumina, cingula restis;
Obsequium pecus, hospitium specus, hordea victum,
Herba cubilia, petra sedilia, pellis amictum,
Ramus opercula festaque fercula raro legumen.
Lux pede tendere, nox requiescere, taedaque lumen.
Quae modo marmore, qualibet arbore templa struebant,
Quae modo cultibus atria frondibus expoliebant.
Secula lactea, gens erat aurea, gens bona, de qua
Audeo paupere carmine dicere, gens fuit aequa.
Aurea gens fuit, aurea gens ruit, orba subivit;
Quae cupit afflua menteque mortua vivere vivit,
Afflua censibus, indiga sensibus, orba patronis,
Se dat in impia, raptat in invia perditionis.
Mundus origine, non nisi nomine �mundus� habetur,
Mundiciam spuit, in Veneres ruit, hisque repletur.
Ille prior ruit, alter inhorruit, alter at idem;
Non modo tempora sunt neque pectora qualia pridem.
Tempora florida, pectora vivida primo fuerunt;
Tempora florida, pectora vivida praeterierunt.
Aurea transiit, horrida prodiit orbis imago,
Plaga novissima veraque lacrima, vera vorago.
Haec neque nomine digna nec ordine recta stat aetas
Haec vitiis perit, haec animas gerit irrequietas.
Cumque ruens eat, haec populum creat ad mala stantem,
Rebus, honoribus, ebrietatibus invigilantem.
Haec bona perdidit, haec genus edidit omne dolosum,
Pectore mobile, re variabile, mente probrosum.
Ista novissima dicitur infima fex aliarum,
Ista novissima prodiit intima mors animarum.
Recta perhorruit, ordine corruit, eminet astu,
Sollicitudine, fraude, libidine, crimine, fastu.
Est sine nomine, nam sine numine, nam sine iure,
Perdita cladibus, est quia fraudibus, haec sibi curae.
Istius omnia flenda nefaria flere, profari,
Cuncta minus queo, credite, flens eo, paucula fari.
Ut breve daruit, ille peraruit aureus orbis,
Convenientibus undique mortibus, undique morbis.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
