# Liber Secundus 1.963-974

Bernard of Cluny, Liber Secundus, Lines 1.963-1.974. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-of-cluny/liber-secundus/1.963

Carmen arans fleo; carmine non queo, non queo prosa,
Tot mala dicere, probra retexere, ferre probrosa.
Plurima sunt ea, defit eis mea vox referendis,
Non ea vocibus est pudor omnibus his retegendis;
Deficiet scio charta, locutio, tempus et hora,
Si volo tangere, si reprehendere vel graviora.
Musa quidem mea, iam nimis est ea lassa notare,
Non tamen est rea progenies ea lassa patrare.
Ergo parum stylus isteque dactylus hic reprimetur.
Secula perdita post quoque subdita Musa loquetur,
Alta per aequora currimus anchora nunc iaciatur;
Vis ubi plenior auraque gratior ibit, eatur.

---

Bernard of Cluny, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bernardcluny2.html.
