# Echo libri duo 1.653-685

Bernard Zamanja, Echo libri duo, BERNARDI ZAMAGNE E SOCIETATE JESU ECHO. Liber Primus, lines 1.653-1.685. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.653
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernard-zamanja/echo-libri-duo/1.653

Hic varios aestus pelagi notat; utque rotundam
Ad geminos compressa polos Terra alma figuram
Non servet. ventosque alius caelique fragorem
Edocet, et rapidis quae sine primordia flammis.
Jamque aliquis lucis naturam inquirit, et axe
A summo terras quam se cita fundat ad imas;
Ac radios diversa trahens in fila retexit.
Tum, pluvias Phoebo guttas feriente, recurvus
Iridis ut subito rutilet Thaumantidos arcus,
Explicat, et septem referat sub nube colores.
An memorem fluviorum ortus? an causa vapores
Quae pariat, pluviamque, nivesque, et grandinis imbrem,
Fulguraque, et quidquid mirandi machina prodit,
Cui Phaëthontiadum lacrymae praeclara dedere
Nominaque, et nulla non famam aetate perennem.
Scilicet et notum, quibus omnia corpora constent
Principiis, sint illa licet parva atque minuta,
Partibus et nullis, et nulla praedita forma.
Utque eadem non se tangunt, tamen undique inani
Cincta quidem certis inter se viribus haerent;
Interdumque trahunt sese, interdumque repellunt,
Pro vario positu. notum, quo foedere crescat
Mobilitas, quo deficiat; naturaque saltum
Cur adeo metuat, paullatimque omnia fiant.
Salve aetas, salve concessa o munere divum,
Magna viris, magna et rebus, rerumque repertis
Omnigenum causis: te centum carmine sacro
Concelebrant vates; teque et tua munera semper
Ipse etiam, Ascreos ausus tentare liquores,
Alma canam, referetque tuas non invida laudes
Una Echo. Sed jam tempus me condere portu,
Dum libeat pelago rursum dare vela patenti.
FINIS LIBRI PRIMI

---

Bernard Zamanja, Echo libri duo. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/zamagna-b-echo.xml.
