Latin · Elegiac couplet
HESIODI ASCRAEI OPERA et DIES, IOSEPHO SPERGESIO PALENTIAE BAR. EQV. S. STEPH. HVNG. R. AVG. A CONSILIIS IN AV…, lines 3.2.97-3.2.114
Bernard Zamanja, Hesiodi Ascraei opera 3.2.97-114
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque omnes duce tanto agitat vigor, omnibus urit
Gloria honoratis corda cupidinibus
Ex humili tellure alto consurgere caelo
Laude aliqua, ut de se fama loquatur anus.
Hoc etiam quod prodit opus nunc cumque, pusillum
Sit licet, et foeda barbarie horridulum,
Auspiciis hoc nempe tuis et nomine tutum
Num metuat doctos tendere per populos?
Non, ita me servent musae, timet. ergo age segnem
Rumpe moram, i fidens culta per ora, liber.
Nam tibi si laudem Spergesius annuat ullam,
Sic quoque mutata veste legere diu.
Annuet. illum autem quem tu bone cumque probaris,
Et Charites vatem Castalidesque probant.
Sic tibi et Hesiodus vivet donatus, et una
Vives, Spergesi, cultus honore mihi;
Nullaque me seclis obliviscentibus aetas,
Spero equidem, ingrata mente fuisse feret.