Latin
Cap. 4
Bernardino Telesio, De mari 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 4. VONIAM igitur nec tenuium, dulciumque partium abscessu, nec alieni omnino cuiuspiam conmistione salsum factum esse mare uideri potest, tale ipsum propria naturam esse omninò statuendum uideri debet, &dulcium aquarum ritu è terra, &ipsum à Sole educi, suisque &ipsum è fontibus oriri. Nec uerò quin salsam, tantamque in aquam terra à Sole inuerti queat dubitandum: non alias modò in res, ut dictum est, agi illam intuen tibus, quae &tenuitate, &propria natura longè quàm marina aqua à terra dissident magis, sed ipsum etiam in sal, quod, ut in libris de rerum natura declaratum est, effluere omninò constitutum uideri debet, crasso, salsoque, tenuioribus sui partibus à robustiore calore spoliato; nec, ut in ijsdem amplius expositum est commentarijs, ea marinae aquae existit moles, quàm è terra à Sole educi posse intelligere non liceat; nihilo enim terra amplius mare breuissimum certè esse uniuersum, nec uel Oceanum ipsum unius omniuò stadij altitudinem exaequare, &à nauigantibus habemus, &coeruleus in uniuersum eius color declarat, qui mari inesse apparet, nihil dicto spatio profundiori, nam ubi paulò altius fit, nigrum ibi spectatur, obscurumque, &tale porrò certis modò apparet in locis: at terrae semidiameter quibus breuissimus uidetur, duodetriginta milia stadiorum altitudinem exequat, alijs longè etiam est maior: quod nisi assiduè è terra enascatur mare, tot tantisque dulcibus aquarum fluxibus assiduè illabentibus, &salsis etiam sui parti bus à Sole in uapores actis, ijsque dulcem in aquam coactis, dulcescat Aristoteli tandem, rum &deficiat etiam ei tandem è Boreali sublimio re assiduè effluens terra, necesse sit Nec uerò quod maris fontes conspicui non sunt, non, &ipsum è suis fontibus emanare uideri Aristoteli debet; quid enim ueluti, &lacus omnes, aut eorum plerique non è suppositis fontibus affluere queat? &ita omninò effluere suo demonstrabitur loco. Mare aquae elementum uideri non posse, nec Aristoteli uideri debuisse, nec recte causam ei explicatam esse, cur tot illabentibus in spiritum aquis minimè excrescat mare. Cap. 5. RASSVM porrò, salsumque sui natura existens mare, quàm longissimè abest, ut aquę uniuersitas uideri pos sit, tenuis dulcisque Aristoteli certè poni minimè debuit, cui nimirum propterea mundi constructio, quam uide mus &ipse seruari uidetur mundus, neque à principio uno occu pari omnia.