# De mari 15

Bernardino Telesio, De mari, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/15

Tum & terrae Septentrionalis altitudinem è qua in magis concauam fluant oportet: quapropter Borealia maria breuiora etiam, profundiora quae consequuntur Aristoteli uidentur: quòd illa in haec sese exonerent, ueluti, inquit, in terrae partibus è locis aeditis flumina fluere uidentur; sic è totius terrae aeditionibus, quae ad Septentrionem sita sunt, plurima fluxio fit: quapropter ob effusionem profunda illa non sunt. loca porrò ad Septentrionem sita excelsa esse eo declaratur; quod ueterum Meteorologium multis persuasum fuit Solem sub terra non ferri, sed circa terram, occultari autem eum, & noctem facere, propterea quòd Terra ad Septentriones excelsa sit. Non recte Maris motuum causas ab Aristotele redditas esse.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
