# De mari 17

Bernardino Telesio, De mari, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/17

mirari licet, inde Borealis terrae altitudinem colligentem, quòd antiquioribus Meteorologicis sublimius uisa sit; & sub qua sese occultet nocturnus Sol, quos longè minus obsurda, & uera interdum proferentes adeò contemptui, ludibrioque habere ubique ipse uidetur: Borealis quidem terra nusquam excelsa apparet: sed humillima uniuersa, nullis distincta montibus; plurimi igitur, longeque maximi aquarum fluxus è Meridionalibus locis in Borealia defluunt maria, talis reor ab uniuersi conditore constituta; ut quam directa solis lux calefacere non potest; unita foueat, collectaque Neque igitur propterea breuia sunt Borealia maria, quòd terra illa sublimius, sed si talia sunt, propterea sunt, quòd languidior minus illam in mare inuertit Sol: & minus itaque salsa apparent; assiduè certè effluere. Aristoteli uisa; è fontibus, ut dictum est, manare uideri debuere; nisi enim è supposita terra assiduèibi mare ema net, deficiat tandem assiduè effluens, & se effundens assiduè; neque igitur Theologi incusandi Aristoteli erant, mari fontes assignantes: & Oceanus breuis uisus nequaquàm in terrae concauo positus uideri debuit; neque enim suppositus lutus, qui ut breuis sit Oceanus efficere Aristoteli uidetur; aliunde eò importatus terrae illius profunditatem attollere uideri potest. At neque uentis caret Oceanus, ut Aristoteli uidetur, sed si alibi uspiam, in eo flant, est & ubi idem ferè semper ubi uerò quasi statis, certisque temporibus alter alterum excipit: lure igitur, ut uidetur, maris, nec naturam, nec eius motum, tumefactionisque caussam explicans Aristoteles satis tibi placet, & utramque nobis amplius inquirendam mandas, obscuras uerò res. quis enim mare subeat, exortum, & quae ipsum agitent, attollantque uires intueatur? At tua tum si praefulgeat lux, nihil illas intueri desperetur: agè itaque, tuo mihi mare illustra fulgo re, ut tuo per me id munere tuaque hominibus innotescat bonitate. Mare è terra assiduè, à Sole, at non ex omni tamen sed è profunda illa educi, & cur crassum calidumque factum est.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
