# De mari 19-2

Bernardino Telesio, De mari, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/19-2

Cap. 9. VRE igitur marina aqua adeò dulces, copia exu perat, ut nulla illius pars hae uideri possint; si quidem supremae terrae partes profundioribus ambi tu quidem ampliores uideri possunt, at è dimidio, ut uidetur, à mari occupatae minores omnino uideri debent. Nec è tanta fortè terrae altitudinis portione aquae dulces, è quanta salsae fiunt: suprema certè terra uariè iam à Sole emollita, & uarièeius luci exposita, & non ab assidua ea, nec aequè perpetuò directa calefacta, in longè diuersissima entia; quod fieri apparet, inuerti omninò: & uel quae in aquas acta est, nullo ferè temporis momento, in uapores agi ab aestiuo praesertim Sole uideri potest. At non & pro funda itidem, ad quam scilicet nusquam, qui à Sole emanat; sed is modò qui supremae terrae inditus est: peruenit calor; qui languens quidem, & idem penè factus illam occupat, & nihilo fortè per hyemem, quàm per aestatem segnior: nam si directus Sol robustius agit, at robustius etiam Terram patefaciens ingenito calori aditum aperit magis, elabendiitaque aditum is nactus, summeque ad elabendum intentus minus ad profunda diffunditur; vnus itaque perpetuò pene profundiori inexistens terrae calor, bene eam uniformem in unam om nem agit rem, Assiduè porrò enascens, & majus factum mare, & tot auctum assiduè fluuijs, neque excrescit unquàm, nec tenuius sit, quòd aquae hę omnes, & quae tenuiores à principio factae fuere; neque enim uel terra, è qua sit adeò similaris, adeoque idem qui illam inuertit calor, ut in eandem penitus aquam agatur omnis; nec ulla eius pars alijs tenuior, minusque calida fiat.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
