# De mari 20

Bernardino Telesio, De mari, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/20

Tum quod maris à Sole assiduè tenuius fit; non si quidem in uapores agens ipsum Sol, non in fluores prius agat. qui marinae aquae, uaporumque elabentium medij uideri possint. Aquae inquam & illabentes, & decidentes, & quae à principio salsis mistae factae, & in quas salsae à Sole actae fuere, in terram assiduè illabuntur: quòd nisi id fiat, nisi scilicet hoc pacto tenuitas: qua assiduè à Sole spoliatur. Terrae restituatur; uel deficiat tandem omnis: neque enim pluuiae illam seruent, ex illa eductae & ipsae, uel adeo arescat densaque fiat, ut aquae nullae nulla amplius ex ea tenuitas educi possit. At neque uniuersi constitutio, quam uidemus, seruetur, neque unus omninò amplius permaneat, Mundus; si quidem rerrae proximus Aer, à Sole è densissima illa resiliente iusto plus calefactus, amplificatusque pacto nullo loco, in quo est, contineri queat, nec uelit multò tenuior, multoque amplior factus; sed superiora petat; ubi ne scindatur, aut amplius fiat coelum, in stellam fortè cocat, Vacuus certe circa terram fiat locus: naturae summè aduersum, exosumque mutuo contactu faueri uolenti entia, & mundum maximè unitum, atque unum esse; illa ne eueniat, tenuitas mari inexistens in terram assiduè illabens praestat; materiam ijs, quae assiduè è Terra fiunt, ingenerandis praebens; diuinitus ita à conditore nostro prouisum, factumque: ijs uiribus donato Sole, eaque à Terra locato distantia; ijsque moto motibus, ut assiduè Terra cùm inuertatur, inuerti assiduè possit.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
