Latin
Cap. 9
Bernardino Telesio, De mari 23
Unproofread scanNot analysed yet
refluereque videtur mare; sed est vbi fluminis more perpetuò in vnam fluant partem, quod in Adriatico à Nautis obseruatum tradunt &in Mediterraneo itidem uniuerso, atque in Oceano amplius. Nauil gatio itaque ab Hispania ad insulas Occidentales, quas Columbus inuenit uiginti quatuor dierum spatio conficitur; at contra ab insulis ad Hispaniam, eadem propè usis uentorum ope non nisi trium, aut quatuor mensium tempore; Aquis nimirum occursantibus, &in contrariam partem fluentibus. idem &Lusitanis euenire aiunt, in Indiam superato Bonae spei promontorio, orientem uersus nauigantibus, atque inde redeuntibus; At Mediterraneum, atque Adria ticum quasi circulo ferri. Illud enim ab Hellesponto ad Occidentem Solem per uniuersam Europae oram ad columnas usque Herculeas, &Gaditanum fretum: inde uerò per Africae littora ad Aegyptum vsque &Syriam ad Orientem Solem: Adriaticum uerò dictum for tè continuans fluxum, per illiriae, Dalmatiaeque oram Occidentem uersus ad intimum usque sinum, in quo Venetiae sitae sunt; at inde ad Meridiem flaminiam uersus flecti, ad Apuliam inde ad Orientem Solem: inde scilicet usque quaque mouetur mare, unde plures crassioresve elabuntur uapores: tales autem, tantique è minus profundo, ut existimare licet, mari. lure igitur ab Hellesponto Occidentem uersus, è breuioribus nimirum Aristotelis testimonio in profundiora usque quaque maria, Aquas reliquas nequaquàm impellere uidentur, qui ex ipsis elabuntur uapores, quòd in minus calidis, assi dueque fluentibus, &Solis actionem ueluti fugientibus longe pau ciores fiunt uapores, &elabentes eos nihil aquae retinent liquidae, tenuesque: At lacus tamen uidere est multos huc modò, modò illuc impulsos, at blande, leniterque, ab exiguis uaporibus, non uastos ipsos, neque in angustum actos ullum, ubi clarior illorum appareat motus ueluti, &maris. NIS. Cum Licentia Superiorum.