# De mari 4

Bernardino Telesio, De mari, INI COSENTINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/4

INI COSENTINI BERNARI DE MARI. Mare non propria natura jalsum esse, sed dulcibus eius partibus à Sole in uapor actis, & calidae, siccaeque exhalationis commistione salsum esse sactum, & perpetuò tale fuisse Aristoteli uisum. Cip. AVS A, inquit, Aristoteles quae antiquio res adduxit, ut Mare uniuersum aquae principium, & corpus esse existimarent, haec est: Nam consentaneum uideri po test, quoddam totius aquae corpus esse, quemadmodum, & aliorum elementorum moles coagmentata est, & principium, ob copiam, unde distributa mutatur, & alijs admiscetur: ut ignis quidem in supero loco; aeris autem copia in eo, qui est citra ignem; verrae corpus id, circa quod, omnia haec sunt manifeste posita: ex quo constat eadem ratione, de aqua, & ne cessario inquirendum. Nullum autem. aliud tale collectum corpus, praeter maris uastitatem, ut caeterorum elementorum, positum uidetur. Amnium enim, nec collectum est, nec manet, sed ueluti quotidie gignatur, semper conspicitur; Mare igitur humidorum, & totius aquae principium esse, ob hanc dubitationem uisum est. Quo circa, & flumina non tantùm in ipsum, sed ex eo fluere aliqui inquiunt: quod enim salsum est, si coletur fieri potabile. Huic autem dubitationi, dubitatio altera opponitur; quid tandem causae sit, cur aqua haec simul stans, potabilis non sit, sed salsa, si quidem totius aquae principium est? causa, inquit, maris salsedinis propositam dubitationem soluet, & efficiet, ut primam de mari existimationem rectè & necessario sumamus. tum illam explicans; quoniam, inquit, aqua circa Terram, quemadmodum & circa eam aeris glo bus, & circa hunc, qui dicitur ignis, obtenditur, Sol auttem, hoc mo do feratur, ob eamque causam mutatio existat, & ortus, atque interitus; id quod tenuissimum est, & dulcissimum quotidie effertur, secernique, & in uaporem mutatum superiora petere uidetur, illic autem rursus ob frigus concretum iterum defertur, idque natura perpetuò facere (ut antea dictum est) instituit.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
