# De mari 5.5-6

Bernardino Telesio, De mari, 5.5 to 5.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/5.5

At non & salsedinis itidem causam satis explicatam existimans Aristoteles: si quidem, ut ipse ait, si dulcium abscessu partium salsum fiat ma re, earum accessu iterum dulcescere oportet. alienum quippiam, saisum fiat, minimèque à fluminibus deferatur, uidendum mari intuitus. Quoniam, inquit positum est, duplicem esse exhalationem alteram humidam alteram siccam: constat hanc rerum huiusmodi principium existimandam esse: & multis quidem signis perspicuum est eiusmodi saporem, ex commistione quapiam existere: in corporibus enim quod minimè cocttum est, salsum est, & amarum: nec aliter se habet in ijs, quae aduruntur; quod enim à calore euictum non fuerit in corporibus excrementum efficitur: in ijs autem quae aduruntur cinis. Atque haec causa est cur nonnulli ex adusta Terra mare fieri inquiant. quod hoc quidem modo dicere absurdum est, at illud uerum; ex eius scilicet, generis Terrę salsedi nem mare accipere posse; nam, ut in his, quae dicta sunt; sic etiam in uniuerso, ex ijs, quae nascuntur, & natura gignuntur animo sem per concipiendum est, eius generis Terram, quin & omnem aridae Terrae exhalationem remanere; quale id est, quod ex adustis restat, ea enim hanc ingentem halituum copiam suppeditat.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
