# De mari 9

Bernardino Telesio, De mari, Cap. 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardino-telesio/de-mari/9

Tum & aquae molem à qua a deo Terram excedi; & quam eandem iuxta propriam uniuersitatem perpetuò seruari oportere decernit, uel nullam ponat, uel fluuijs eam, lacu busque, qui nullam prorsus Terrae rationem habere uideri possunt, & qui assiduè generari, & uix geniti corrumpi uidentur, assignet, oportet: At uel ipsi ijdem Peripatetici Aristotelem audientes, in ea Terram ab aqua excedi oportere ratione, qua Terrę portionem, quae ex ea sit, aqua exuperare rare apparet; & propterea Terrae decu plam aquam esse oportere ratiocinati, anxiè maris fundum rimantur, & immensum illum sub polis effingunt; ut qui nisi mare aquae elementum ponant, & immensum illius faciant fundum, aquae ele mentum Terra majus ostendere minimè queant: uelint igitur nolint aquae uniuersitatem mare positum Aristoteli fatentur: At alij: & longè ij quidem praestantissimi, mare aquae elementum Aristoteli positum, & necessario ponendum nihil dubitant, Terra longè majus, & in loco circa Terram Aristoteli positum Ipse certè Aristo teles propositam de mari quaestionem absoluens manifestè aquae elementum ponit mare: ex his, inquit, quae posita sunt, constat ma re aquarum principium non esse, sed finem; Aquae nimirum uniuersitatem esse, at non quod aquae ex eo effluant.

---

Bernardino Telesio, De mari. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_mari.
