Latin
CAPVT III
Bernardo Cesi, Mineralogia 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. Sitne Mineralogia facultas honesta, an sordida; liberalis, an mechanica; practica, an speculatiua; &num Philosophiae pars censenda? SIucundissimis Mineralogiae fructibus, commodisque hactenus suauissimè delibatis, iam gradiamur ad eiusdem genus indagandum, de quo praenotatus titulus quat tuor obtrudit, quae controuertantur, dignissima Primum est, vtrum haec sit ars digna &honesta, an verò vilis, &sordida? neque enim le ues sunt rationes dubitandi. Primò, quia ius Caesareum, damnari ad metalla recenset inter grauissimas poenas, quae sint morti proximae, quaeque adempta libertate inducant seruitutem, insuper addens, si quid metallicis testamento datum fuerit, pro non scripto habendum.