# Mineralogia 1

Bernardo Cesi, Mineralogia, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/1

Nónne considerata vniuersa pulchritudine mun di huius, tanquam vna voce tibi species ipsa respondet, Non me ego feci, sed Deus Ergo confiteantur tibi Domine omnia opera tua, & Sancti tui benedicant te. Idem Dauidis interpres, ad ea Psal. 148. verba, Confessio eius super coelum, & terram, quomodo ex aspectu visibilium in amorem creatoris inardescere debeamus, aperit his verbis planè mellifluis. Quid est, inquit, confessio eius in coelo, & in terra? quia ipse confitetur? Non, sed quia illum omnia confitentur, omnia clamant; omnium pulchritudo, quodammodo vox eorum est confitentium Deum. Clamat coelum Deo, Tu me fecisti, non ego. Clamat terra, Tu me condidisti, non ego; quomodo ergo clamant ista? quando ea consideras, & hoc in eis inuenis, ex tua consideratione clamant, ex voce tua clamant. Confessio eius in coelo, & in terra; attende coelum, pulchrum est; attende terram, pulchra est; vtrumque simul valdè pulchrum est. Ipse fecit, ipse regit, ipsius nutu gubernantur. Cùm vides haec, & gaudes, & attolleris in artificem, & inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta contueris, confessio eius est in coelo, & in terra; id est, confiteris ei de rebus terrenis, confiteris ei de rebus coelestibus; & quia ipse fecit omnia, & melius illo non est aliquid, quicquid fecit, infra illum est, & quicquid in his placet, minus est, quam ipse. Non ergo ita tibi placeat quod fecit, vt recedas ab eo qui fecit. Sed si amas quod fecit, multò magis ama eum qui fecit. Si pulchra sunt quae fecit, quanto magis pulcher est, qui fecit? Haec deuotissimus Augustinus, qui soliloquiorum cap. 31. dolens se non amasse pulchritudinem Dei magis, quàm speciem creaturae, exclamat: Serò te amaui pulchritudo tam antiqua, & tam noua, serò te amaui; vae tempori illi, quando non amaui te.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
