# Mineralogia 122-2

Bernardo Cesi, Mineralogia, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/122-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/122-2

disi, insula. exhalatione inuessant, & uteolana. Claronea sebes. Plotenia, Anfanti talis. fugium deruis amscuti. Piphinis Pinolente Fontanus deiit anuli. dlin. n. c. dis mus. si, tet, qua Palationes vis apu noctuis. uli, scor. rientiae, so silao. AnaNessis Campaniae insula, inter Pausilypum, & Misenum montes, lethales expirat halitus. In Sinuessano etiam agro, & Puteolano, spiracula planè tartarea, mortiferum exhalant spiritum. Haec Graeci vocant vel charoneas scrobes, quòd Charontis cymbae instar, homines deducant ad inferos; vel Plutonia, quòd per ipsa pateat descensus ad Plutonem, quem Poëtae fingunt Inferorum Regem. Amsancti (is locus est in medio Italiae, apud Hirpinos, ad Mephitis aedem) sunt valles, quae foetorem emittunt tam exitialem, vt propiùs accedentes enecentur. Plin. lib. 2. cap. 93. & Agricola lib. 4. de nat. eorum, quae fluunt è terra, pag. 144. & 145 Hinc de Amsancti vallibus Virg. 7. Aeneid. Est locus Italiae medio sub montibus altis Nobilis, & fama multis memoratus in oris, Amsancti valles. densis hunc frondibus atrum Vrget vtrinque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis, & torto vortice torrens. Hîc specus horrendum, & saeui spiracula Ditis Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago Pestiferas aperit fauces. De eadem Amsancti in Hirpinis Mephite, fuit autem Mephitis apud priscos graucolentia Dea, elegantissimè Pontanus in Meteoris. Spirat ad Amsancti vallem specus. hinc procul & grex Et pastor diuertit iter, procul euolat ales, Incidat in sauam pennis ne lapsa Mephyrim, Et cadat infelix subita exammata ruina. Spiramenta Soli quondam tremor ille reclusit, Exhalat vix vnde nocens per viscera terrae Conflictata diu, terroque infecta veneno Hinc necat asstatu misero, sternitque animantes Saeua lues, procul acta erebo, stygiisque cauernis, An non Harporum in campis Garganide terra, Quique celer dubijs ripas secat Aufidus vndis, Effossa tellure vapor cerealibus horreis Inclusus subitò exanimat? nec vt aëra diuum Accipiat, reddatve infossi exhaustor acerui. Vsque adeò inclusas pestis dira occupat auras. Sed persequamur locos alios, pestiferis exha

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
