# Mineralogia 122.1-5

Bernardo Cesi, Mineralogia, 122.1 to 122.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/122.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/122.1

lationibus venenatos. Harum aliae piscibus mortiferae sunt; vt illae, quibus aqua lacus Srapelensis interdum inficitur; quaedam volucribus, & quas acus in Sarmatis expirat, necant enim superuolantes aues: lacunae etiam Volaterranae quiddam lethiferum auibus exhalant; quos locos iccirco bręci appellarunt ab auibus, quibus careat, ἀὄρνες; atque inde rotundus Campaniae lacus Auerni no men inuenit. Et in Epiro Aornus dicitur locus, qui pestilenti exhalatione insignis, nec ipse sinit volucres coelo frui libero, sed exanimatas deiicit In India quoque non procul à Nysa dicitur esse saxum aornum; quaedam exhalationes, etsi terra nullos habet specus, animantes solent necare, vt lepores in Ithaea; noctuas, in insula Creta; canes, in Sigaro; scorpiones, in Galata circa Africam; item in Clupea: quaedam fugant serpentes, vt in Ebusc insula. Aliae praeterea expirationes omnibus animantibus lethales sunt, quarum scrobes Graeci nominant, vt dixi, vel Charoneas, vel Plutonias: tales sunt, quae non longè à Puteolis exhalant ad paludem Agnanam, quam alij lacum Anium vocant; quippe cuius parti, ad Meridiem conuersę, mons continens est, in quo spelunca angusta, & humilis clementer deorsum vergit, longa ad pedes octo. Eius solum, cùm fuerit pede, vel manu tentatum, re11. Sect. II. liquo calidius esse sentitur; tam verò lethales expirationes emittit, vt omne animantium genus in se demissum, si diu manserit intus, exaniment; sin statim rursus extractum fuerit, ita sensu, motumque pri uent, vt videatur mortuum; quod tamen confestim vicinae paludi immersum, breui recreatum, ad se se redit, & quasi reuiuiscit: periculum eius rei multi faciunt in animalibus de armento, vel grege raptis plures in gallinis, canibus, felibus; plurimis in ranis, quarum magna circa paludem vis est. Nec etiam pars Vngariae, quondam Dacia dicta, libera est a pestilentibus spiraculis, quae. Neusola oppido, aeris metallis claro; absunt circiter sex millia passuum: haec interdum aduolante aues, reliquasque, quae accesserint animantes, se lent necare. Specus quoque lethales expiratio nes emittunt, in Lydia, ad Sardos; in Ionia, ac Thymbriam pagum; in Cilicia, vltra Corycium specum, quem vocant Typhoneum. Atque haec de noxiis expirationibus, ex Agricola lib. 4. de nat. eorum, quae fluunt ex terra, à pag. 143. Super est tandem inuestigare causas noxiarum expirationum, quibus inficitur infernus aër.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
