Latin
122.6 to 122.10
Bernardo Cesi, Mineralogia 122.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo virus, &tetrum odorem ingignunt in aëre subterraneo pestilentes exhalationes, quas procreat vel internus terrae calor, vel vis ignium vrens sa xa, &terras, aliasque res fossiles; non aliter, ac cùm metallorum fossores durissima quaeque saxa igne frangunt; tum enim adusta, emittunt pestiferos halitus, &vapores; quos qui hauriunt tumescentes, subitò sensum omnem, ac motum amittunt, &plerunque moriuntur. Sed materia, quę vritur, quo magis venenata fuerit, eò magis spirat graue quiddam, &mortiferum; in primis autem talis est vena pyritae, cadmiae, &similium; iis igitur exhalationibus pestilentibus, cùm inficitur aër, easque propter locorum angustias, ex quibus erumpit, deponere nequit, interimit animantes. Sed quòd ex pestilentibus istis spiritibus alij volucribus tantùm mortiferi sint; alij caeteris animantibus, excepto homine, alij ipsi etiam homi ni necem afferant, in causa sunt partim inaequales animantium temperationes, partim materiae vstae varietas. Ita de causis noxiarum expirationum philosophatur Agricola lib. 2. de ortu, &cau sis subterraneorum, pag. 30. &optimè. Easdem causas tam felici stylo persequitur Seneca lib. 6. nat. quaest. cap. 28. vt ambigas vtrum magis laudes, Philosophiae acumen, an eloquentiae splendorem Multa, inquit, terras habere mortifera, vel ex hoc intellige, quòd tot venena nascuntur, non manum sparsa, sed sponte: solo scilicet habente, vt boni, ita mali semina. Quid, quòd pluribus Italiae locis per quaedam foramina pestilens exhalatur vapor, quem non homini ducere, non ferae tutum est. Aues quoque si in illum inciderint, antequam coelo meliore leniatur, in ipso volatu cadunt, liuentque corpora, &non aliter, quàm per vim elisae fauces tument. Hic spiritus, quandiu terris continetur, tenui foramine fluens, non plus potentiae habet, quàm vt despectantia, &vltrò sibi illata conficiat. Vbi per saecula conditis tenebris, ac tristitia loci creuit in vitium, ipsa ingrauescit mora, hoc peior, quò segnior. Cum autem exitum nactus est, aeternum illud vmbrosi frigoris malum, &infernam noctem soluit, ac regionis nostrae aëre infuscat; vincuntur enim Pestilentes xhalatione, Vngariae, &Daciae. Lethales expiratione,