# Mineralogia 141-2

Bernardo Cesi, Mineralogia, QVAESTIO X. vnde sit, vt fossiles terrae sint. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/141-2

QVAESTIO X. vnde sit, vt fossiles terrae sint vel dulces, vel pingues, vel amarae, vel salsae, ve astringentes, vel acres, vel acidae? Astringens fit terra, si hanc aquis madefactam, priusquam calor eam multùm coxerit, frigus vi sua constringat. Sic sibi saporem acquirit rubrica, multaeque aliae terrae linguam astringentes. Quòd si terra succum combibit astringentem, etiam ipsa astringit; quomodo aluminosa insignem astringendi vim obtinet, atque eandem plena atramento sutorio; vtraque etiam cum ea vi acri moniam quandam habet coniunctam; sed astringens, pariterque frigida, calore relaxata dulcis efficitur. Astringentis quoque terrae madefactae, & temperato, moderatoque calore concoctae humor, qui est ex aqua, transit in dulcedinem: qui ex aëre, in pinguitudinem, cuiusmodi esse solet optima quaeque terra, quam excolimus. At vbi plus virium accesserit calori; quod fit, cùm occultis incendiis viscera terrae conflagrant, terra dulcedine deposita sit salsa. Quin etiam viignium adurens qualemcunque terram efficit salsam, aut amaram; sed amara magis est à calore sicco extenuata, & elaborata, quam salsa; nitrosa autem amara est; salsa sui nominis habet aporem. Plerunque verò acris terra fit, cùm acrem bibit succum, qualis est soreis, chalcitidis, misyis; quae tamen vim astringendi habent coniunctam acrimoniae; similiter terra efficitur acida, quae talem succum per eam perpetuò manantem potat. Hi namque tres sapores, acidus, acerbus, austerus magis proprij esse videntur humorum, quàm terrarum, quòd non nisi in corporibus humidis insint. Agricola lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 41. QVAESTIO XI. quid notandum sit de odore terrarum? obseruat Cardanus lib. 5. de subtili tate, pag. 145. terras omnes, quae oleant, metallicis partibus commixtas esse; caeterùm quae fragrent, raras; quae foeteant, frequentes esse; & quidem inter has reponendam esse argenteam Annaebergi fodinam, cui nomen olim erat Corona rosacea, cuius teterrimo odore duodecim homines repentè exanimes concidere: inter eas verò, quae benè oleant, esse recensendam illam odoratam terram, ex qua, in Malacha Indiae portu, elaborantur vasa, quae tamen vili vaeneunt, seu ob copiam, seu quia vasa omnia quantum uis iucundi odoris, qui tamen à cibo sit alienus, cibos reddunt insuaues. Cibi enim iucundi sunt proprio odore, & moderato: hic ab exter no euocatus, ac victus expirat; quo fit, vt rem relinquat insipidam, & insuauem. Est verò no tatu dignum, id quod animaduertit Agricola lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 41. quamuis sapor, & odor (sibi quippe cognati) aliarum rerum, inter se consentiant; terras tamen, cuiuscunque sint saporis, sine odore quodammode esse videri. Quia enim tenues partes non habent, quòd exhalant, perpaucum est, & valdè crassum, ac mole terrenum; quam ob causam ad superiora non fertur, nec in cerebrum ascendit, feritque sensum, vt ipso percipi possit. Sed terrarum commotarum expirationes interdum non sunt sine odoribus, vt nec calidarum; cùm ve rò aduruntur, grauiter, & malè olent; praesertim si cum sulphure, similibusque fuerint per mixtae,

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
