Latin
15.6 to 15.7
Bernardo Cesi, Mineralogia 15.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
decreuit Constantinus nullum colonum ad aliquos honores esse aduo candum. Neque inani ratione nituntur hi textus, quippè cùm assueti vomeri, &ligoni, indeque lordidi facti, gladio turpiter vsuri putentur. De mercatura idem probatur faciliùs. nam I. nobiliores, C. de commercijs, &mercatoribus, prohipentur Nobiles natalibus, &honorum luce conspicui matrimonia exercere. Praeterea l. humilem, C. de incestis, &inutilibus nuptijs, inter humiles, &abiectas personas ea numeratur, quae merci moniis publicis praefuit. Et I. ne quis, C. de dignitatibus, lib. 12. negotiatores dignitatem assequi prohibentur, &à iam obtenta repelluntur; &sanè id iure, quòd res sordidissimas tractent, idque sordidissimis rationibus, nempè passim mentiendo, peierando, furando, imponendo His succinit Aristoteles summus Philosophorum, qui, cùm lib. 3. Polit. cap. 3. &lib. 6. cap. 7. scribat Damnari ametalla poena grauis. Argum. 3. Milites non possunt damnari ad meralla.