Latin
CAPVT III
Bernardo Cesi, Mineralogia 22
Unproofread scanNot analysed yet
Ex dictis enim sequitur Mineralogiam simul esse practicam, &speculatiuam; quod esse valde absonum ex eo liquet, quòd ex distinctis specie differentiis, non potest coalescere simplex qualitas vnius speciei: atqui practicum, &speculatiuum sunt differentiae essentiales habitus intellectualis. Et augetur dubitandi ratio, quia pari pacto liceret inferre eidem habitui conuenire posse &fidei obscuritatem, &scientiae euidentiam, quod repugnat Theologorum Principi D. Thomae 2. 2. quaest. 1. art. 4. &5. &Caietano ibi. Verùm hic nodus est solutu facilis ei, qui nobiscum negarit hypothesim. Mineralogiae enim nomen est aequiuocum, quod significat quatuor habitus inter se, plus quàm specie distinctos, vnum speculatiuum, alterum actiuum, reliquos factiuos; spe culatiuus pertinet ad Physicam, &quiescit in contemplatione fossilium; actiuus coincidit cum sapientia symbolica, siue Philosophia hic roglyphica; factiui sunt, Metallica, &Alchymia. Caeterùm, data etiam hypothesi, alia ratione possumus diluere argumentum, videlicet non repugnare vnum simplicem habitum, qui simul sit formaliter practicus, &speculatiuus, quam assertionem adstruunt Vasquez tom. 1. in 1. part. quaest. 1. art. 4. disput. 9. cap. 3 Valentia rom 1. in 1. part. puncto 3. Suar. disp. 44. sect. 13. nim. 43. Molina tom. 1. in 1. part. quaest. 1. art. 4. disp. 2. Fonseca lib. 6. Metaph. cap. 1. quaest. 5. sect. 7. Hurtadus tom. 3. disp. 11. sect. 4. &alij, qui talem volunt esse ipsam sacram Theologiam, &fidem infusam. Id verò, quod assumitur, practicum, &speculatiuum esse differentias essentiales, in primis negatur à doctissimo Caretano 1. part. quaest. 1. art. 4. Sed est e id sit verum, quod magis etiam placet Pererio lib. 1. Physicae cap. 3. at afferenda esset ra tio, cur nequeant conuenire eidem simplici qualitati; sicut à simili vegetatiuum, sensitiuum, &rationale sunt differentiae essentiales viuentis, &tamen formaliter conuenium eidem simplicissimae animae humanae, vt do cuimus ad libros de anima. Neque terret consequentia illa de fide, &scientia, quas ambas, etiam quo ad actus, posse esse simul in eodem intellectu, &de eodem obiecto, per diuersa tamen media, (quae mediorum diuersitas satis est ad eludendam omnem contradictionem) existimant celeberrimi auctores Alensis, Albertus Magnus, Altisiodorensis, S. Bonauentura, Durandus, Gabriel, &alij, quos citat, &sequitur Valentia tom. 3. disp. 1 quast. 1. puncto 4. §. 2. addens hanc esse magis conformem sacris litteris, Patribus, &rationi; &sanè, nisi id dicamus, non video, quomodo Ethnicus Philosophus certus demonstratione naturali, Deum esse, possit credere articulum de existentia Dei, cuius fides explicita est ad salutem necessaria necessitate medij: quare summopere cuperem, huic opinioni patrocinari Angelicum Doctorem, vt libentiùs illi subscriberem. Sed quò me rapis sacra Theologia? Philosophos isthaec non decent. Habitus specificatur ab obiecto Obiectum materiale, &formale quid sit. Minoralogia est pars Meteorologia Mineralogiae locus inter partes Physicae quis sit. Dico secundò, obiectum Mineralogiae est mixtum perfectum inanimum. Quod vt pro