# Mineralogia 227-2

Bernardo Cesi, Mineralogia, QVAESTIO II. inter Neotericos apprimi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/227-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/227-2

luminiolipi bnitium is dum, dandus Snilium tmaneb alubri, lali aupum pris tum. stum esse plerisque lethalem, dicito vel ineluctabilem fati horam aduentasse; vel fuisse in causa aut dosis excessum, aut prauam medicaminis pręparationem. Alioqui, si ex secuta morte liceat in simulare pharmaca deleterię facultatis, actum est de omnibus etiam canonicis medicamentis: nam que aegrorum, qui auspice Medico valetudinem recuperare nituntur, mortem tamen obeunt, paucissimi antimonio, plurimi scammonio, Rhabar baro, Agarico, aliisque ab arte medica approbatis medicamentis curantur; haec ergo iccirco dixeris deleteria venenata: His in vtramque partem de purgatrice antimonij facultate disputatis, fortè expectas qui hęc legis, vt ego, quid ea de re sentio, aperiam; subscrihamne Paracelsicis, an aduersariis?

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
