# Mineralogia 291.1-4

Bernardo Cesi, Mineralogia, 291.1 to 291.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/291.1

QVAESTIO V. de succis in ordine ad gem mas, metalla, & lapides. ts cin. Concrescunt succi non secus, ac pretiosi lastere non pilli, nempe non in orbem, sed in angulos, vt perae laurit. spicuum est in salibus gemineis, atramento suto Pretiosis, rio, & aliis, quos non sine mira varietate videas vel triangulos, vel quadrangulos, vel quinquangulos, vel sexangulos, vel septangulos. Falloppius cap. 7. fossilium, pag. 283 Vnionum materia est purus quidam succus, quem attrahunt ostreae ex lapidibus, quibus haerent, eumque excoquunt in spectabiles illas gem mas; id verò suadent ipsae ostrearum testae, quòd & ipsae lapidosae sint, & quoad concauam superficiem assimilentur vnionibus; vt meritò propterea vocitentur Matriperiae, quasi perlarum, seu vnionum matres. Falloppius ibid. pag. 282. quo etiam loci habet materiam lapillorum pretiosorum esse succum quendam purissimum, & limpidissimum. Quod spectat ad metalla, hi succi concreti au rum in se continere solent, caeruleum, chrysocolla, auripigmentum, sandaracha. Agricola lib. 5. de re metallica, pag. 76. Cùm autem natura metalla plerumque procreare soleat impura, & mista cum terris, & succis concretis, & lapidibus, necesse est eas res fossiles, plerasque à venis metallicis anteaquam excoquantur, quoad fieri potest, sepa rare. Itaque periti metallici, cùm venas fodiunt, mox in ipsis puteis, aut cuniculis materiam metallicam discernunt à terris, succis concretis, lapidibus; pretiosamque in alueis, vilem in vasis reponunt. Quod si fossor aliquis rerum metallicarum imperitus non fecerit, aut peritus etiam necessitate, cui parendum fuit, coactus facere non potuerit, quam primùm id quod effossum est, ex fodina fuerit extractum, omne lustrari debet, venaeque pars metalli diues discerni ab eius parte metalli experte, siue terra, siue succus concretus, siue lapis fuerit. Nam venam inutilem simul cum vtil excoquere damnosum est, si quidem impensa pereunt, quòd ex terris, & lapidibus conflentur, recrementa tantummodo inania, & inuti lia; ex succis concretis quidam impediant metallorum excoctionem, & damnum dent.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
