# Mineralogia 345.5-6

Bernardo Cesi, Mineralogia, 345.5 to 345.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/345.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/345.5

Ac librarij chartas in aquis, quibus liquatum fuerit alumen, mergentes, ita eas firmas, & valentes reddunt, vt atramenti scriptorij acrimoniam ferre possint: quod aliàs solet diffluere, & penetrare per chartas. Hactenus Agricola lib. 3. de nat, fossil. Idem lib. I. de nat. eorum, quae effluunt ex terra, pag. dm. 103. Alumen, inquit, non solùm linguam astrin us. git, sed dentes quoque obtusos reddit. Idem lib. 10. de re metallica, sub initium, scribit alumine separari aurum ab argento. Idem lib. 2. de natura "eorum, quae effluunt ex terra, pag. 117. Aquae, inquit, aurum aluminosae, & atramentosae colorem aeris dant rgente. ferro, caeterisque metallis candidis, aes, & aurum VI. Sect. I. magis illustrant; quales sunt in Bohemia calidae ad arcem, cui nomen est noua domus; nam annuli in eis, lauantium argentei colorem aeris contrahunt, aurei fiunt illustriores. Similiter aquae aluminosae, & atramentosae ad tingendas lanas accommodae sunt, quòd tinctorum officinae ostendunt. Aluminis insuper, & atramenti mixtura ferrum indurat. Haec Agricola.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
