# Mineralogia 346

Bernardo Cesi, Mineralogia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/346

CAPVT VI. De sulphure. SECTIO I. De sulphuris nomine, & praestantia. EB alumine gradior ad sulphur, cuius vel maximè mira est natura, quo plurima domantur, teste Plinio lib. 35. c. 15. Hunc autem D succum in primis aduerto variè nuncupari, διον Graecis, sulphur Latinis, Italis Solso, Gallis Souffre, Germanis Schovebel Lusitanis Enaufre. De Graeco idiomate testantur, Dioscorides lib. 5. cap. 78. Galenus lib. 9. simplicium medicam. cap. ac sulphure, pag. 95. Plutarchus lib. 4. symposiacon, quaest. 2. & Falloppius tract. de aquis thermalibus, cap. 5. De Latino, & Italico obuij passim auctores. De reliquis appellationibus Brasauolus in examine terrarum, sub initium. Quibus missis, quaerat quis rationem Graecae, Latinaeque vocis. S. Isidorus lib. 16. originum, c. 1. Sulphur, inquit, vocatum, quia igne accenditur πῦρ enim ignis est. Nam vis eius in aquis feruentibus sentitur, nec alia res faciliùs accenditur. Quae Isidori etymologia si placet, fateamur necesse est, Romanos vocem eam esse mutuatos à Graecis Sed alterum illud Graecorum nomen, θῆεν maioris est indaginis, quàm sua ratus eruditione dignam Plutarchus loco citato; Sulphur, inquit, Graecis θεον, inde puto nominatum, ob similitudinem odoris ignei, & aëris, quem edunt icta fulmine corpora, ob quem puto canes etiam, auesque abstinere cadaueribus fulmine percus sorum; libro autem symposiacon 5. quaest. 10. iccirco fulminis ignem sacrum, diuinumque dici notat, quòd corpora de coelo tacta per multum temporis putredini resistant; itaque huic Philosopho sacrum, diuinumque est sulphur, quòd cognatam fulmini naturam sortiatur; Falloppio etiam placet sulphur dici θuer, quasi diuinum; sed & ipse Peripateticorum Princeps sulphur inter res sa cras, diuinasque recenset, namque sect. 24. proble matum, quaest. vlt. apertè scribit calidas balneas propterea haberi sacras, quòd sulphure, inquit, & sulmine rebus ingenuè sacris proueniant. Pli nius quoque in sulphure nescio quid diuini, & sacri agnoscit, dum lib. 35. cap. 15. scribit illud esse vsui in Religionibus ad expiandas suffitu domos. Verùm, vndénam sulphuri tam honorificum sacri, diuinique epitheton? Operae me pretium reor facturum, si nonnullas huius rei exposuero causas Sulphuris vit lomitrix. Sulphuria varia nomina. Sulphuris etymon. Sulphus cui Grαει, θείον. Fulmine ista

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
