# Mineralogia 38-2

Bernardo Cesi, Mineralogia, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/38-2

SECTIO An, & quomodo coeli & astra sint causa efficiens fossilium: PRaecipua fossilium genera sunt gemmae, lapilli, metalla; quorum effectricem causam esse sidera, primus auctor fuit ter maximus ille Sacerdos, Philosophus, & Rex Hermes Trisime gistus, ratus huius pulcherrimi partus, patrem quidem esse ipsum coelum, matre autem terram, quae recepto in collibus, & montibus aetherei coniugis influxu, pretioso conceptu grauior facta, vel ex coelo colonias deducit in terrenum orbem, vel sideream propagans sobolem, gemmis, apillis, ac metallis, perinde, ac rutilantibus stel lis conuestit, & ornat hunc mundum elementarem. Non eodem autem modo philosophatur Hermes de gemmis, & metallis; illarum enim ortum refundit in stellas fixas, at horum partum ascribit errantibus: & id quidem non sine ratione. Namque gemmae firmiore natura solidantur; metalla verò nunc liquata fluunt, nunc durescunt coacta, & densata; quare, si proles refert ingenium paren tum, nónne illae ex fixis astris, haec verò ex erronibus, patrem desiderent, &, data optione, sibi eligant? Liceat hoc Trismegisti dogma confirmare ex illo Horatij lib. 4. Ode 4. Fortes creantur fortibus, & bonis. Est in iuuencis, est in equis patrum Virtus: nec imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
