# Mineralogia 38

Bernardo Cesi, Mineralogia, SECTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/38

Eadem argumentationis forma deducunt Gaston, & Agrico la ibid. lapides, & metalla, ex eo quòd in aëre producantur, multò magis in terrae sinu, vt in proprio ortus loco, genitum iri. Denique sic optimè argumentatur Agricola eodem libro, si vertamus oculos ad cuniculos quos in viscera terrae agunt metallici, videbimus eos adeò interdum memoria hominum in angustum venisse, vt aliqua sui parte, nullum, aut admodum difficilem praebeant transitum; cùm eos satis latos soleant agere fossores, ne transituros impediant; in tales autem angustias sunt adducti propter accretionem materiae, ex qua lapis est factus; lapides ergo in gremio terrae augescere, & renasci non est diffitendum. Maneat ergo, fossilia, ex ordine causarum se cundarum, aliquam habere sui effectricem. Nunc quaenam sit illa, disquirendum in sequentibus. VI.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
