# Mineralogia 385

Bernardo Cesi, Mineralogia, QVAESTIO II. An artificialis ignis sit idem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/385

Haec mixtura pertinaciter inuicta ardebit in ipsa aqua; ignem vel Solis radiis concipiet. Neque id, in quo est, vret, sed ad mota. Sola autem vrina, aut aceto extinguetur, iniectave terra suffocari poterit. Deinde , visu. Scaliger ibidem docet modum conficiendi tuendius. ignem, qui sputo accendatur. Olei, inquit, sulphurini, laricini, cedrini, piscis liquida ana vncias quatuordecim; salis petrae vncias sexdecim; salis ammoniaci, vitrioli, tartari calcinatorum, ana vncias octo. Magnetis calcina ti, calcis viuae ex silicibus fluuialibus, ana semunciam. Seui adipis anatis, ana vncias sex Aqua vitae cooperta omnia sepeliuntur in equi ventre per menses tres. Quarto quoque die conturbantur; tum igne decoquuntur, quoad abeat liquor, & remaneat faex. Ea vase rupto extrahitur, ac teritur. Hoc aspersa pulnere si aqua perfundantur, igne concepto ardebunt. Maiolus colloquio 32. loco citato, testatur ignem Graecum tanta vi esse praeditum, vt adurat aera, lapides, murosque ipsos etiam ferreos, & nullo, praeter quàm aceto, liquore extingui possit; aquis autem, praesertim marinis, accendi, & iccirco plerisque mariti mum appellari, quod maritimo bello conficiendo sit aptissimus; vulgò autem nominari Graecum, quòd Graeco inuentore prodierit in orbem, anno à CHRISTI ortu 664. vel, vt i aliis placet, 679. Porrò auctorem fuisse quenddam Gallinichum architectum, qui ab Heleopoli Syriae ad Romanos confugiens, ingenio ignem à se compositum edidit, quo vsi in Saracenos Romani, illorum naues exusserunt. Eandem Graeco igni originem tribuit Porta praecitatus. Quod minùs abhorret à vero, si ita intelligatur, vt in praedictum tempus apud Graecos inciderit iterata origo ignis artificialis, qui fortè perantiqua desuetudine extin ctus, reuixerit arte Gallinichi; nam alioquin multò antiquiorem fuisse eius vsum euincit & fornax Babylonica, & Actiaca pugna, de quibus in superiori quaestione, & teste ipsomet Maiolo vbi supra, aliis visum est probabile Amulium Romanum fuisse inuentorem ignis artificialis. QVAESTIO III. de puluere pyrio, seu tormentario. Vocatur hic puluis, tum pyrius, quòd ignem facillimè concipiat; πῦρ enim Graecis ignem sonat; tum verò etiam tormentarius, quòd tormentis aeneis ad explodendos tanto impetu & fragore globulos ferreos sit vsui; alterutro autem modo indiscriminatim appellatur à citandis auctoribus. Si quaeris compositionem pyrij pulueris, is VIENSOAA. constat quattuor halinitri partibus, sulphuris singulari, singularique carbonis salicis; sed oportet halinitrum repurgatum sit ex sale commum, pinguedine, & terrosis partibus; nam id caeterorum fundamentum, & basis est. Omnia enim oportet sint benè contusa, omnia optimè incerniculo succreta, & quàm optimè simul remista. Porta lib. 2.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
