Latin
386.1 to 386.4
Bernardo Cesi, Mineralogia 386.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
magie nat. cap. 3. De quo etiam argumento disse rens Cardanus lib. 2. de subtilitate, pag. 43. Pyrius, inquit, puluis constat ex tribus partibus halini tri, &duabus salignei carbonis, atque vna sulphuris, conuenitque magnis machinis. Sed mediocribus halinitri partes decem, salignei carbonis tres, sulphuris, duae. Paruis verò halinitri partes decem, carbonis lignorum nucis auellanae absque nodis, tum sulphuris, pars vna singulorum. Contundantur haec ligneo malleo, madefacta priùs aqua putei, ne ignem, dum tunduntur, concipiant. Sunt qui acetum addant, qui arden tem aquam, ac siccent in sole, sed non tundunt tunc; facilè enim ignem posset concipere. Verùm tota cura est, vt omnia sic à terrena parte expurgata sint, maximè halinitrum, vt totum ardeat, nec quicquam supersit. Deinde, vt ad tenuissimas partes redigatur, sic enim partes partibus optime haerebunt; hoc fiet, si saepiùs contundatur, madescat, sicceturque. Tertiò, vt cùm perfectus fuerit, in sole siccetur; nam iuxta ignem apponere periculosissimum est. Ergo iam tanti effectus quaeratur causa, duce Cardano ibid. Impositus hic puluis in machinam, sphaerulaque obducta, adiecto ab imo machina extrinsecus igne, illico fermè totus accenditur, ac majus, quàm centuplum spatium occupare nititur. Quòd enim exiguus puluis in vola manus non minus, quàm centuplum spatij occupet, experimentum ostendit, cùm, si quantum est granum milij, ex hoc puluere accendatur, locum nucis igne compleat. Ostendit ∶ nam ignis rara materia, ac tenuis magnis limitibus continetur, cùm terra, &puluis solida sint, ac densa. Itaque accensus iam puluis cùm in arcto sit, violenter excutit machinam vndique, nec alicubi faciliorem exitum inueniens, quàm vbi sphaerula vi inclusa fuit, eam magno conatu elidit; primò per canalis spatium; inde ea seruata vehementia foras expellit, &continuato inde impetu spatia terrarum longat superat, &obuia quaeque euertit, ac diruit. Par est etiam cum magno strepitu haec fieri, cùm ignis ille affatim, &tanto impetu exeat, &aërem repentè concutiat; ipsa quoque sphaerula stridulum quendam sonum, dum velox aërem diuidit, excitat. Tum verò halinitrum, &omne salis genus, sponte etiam in libero igne positum, non leuem crepitum excitat.