# Mineralogia 397-3

Bernardo Cesi, Mineralogia, QVAESTIO XVII. planè ardua, & nobilis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/397-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/397-3

ignem coniectae, non absumuntur, sed splendescunt magis, Plinio lib. 19. cap. 1. quid aliud, quàm insignem pudicitiam innuunt, Veneris flamma tentatam, nec victam, magis coruscare: Sic non arsit, sed magis enituit continentia Alexandri Magni, qui Darij vxorem, quam inter captiuas habebat, omnium Reginarum formosissimam, se ipsum vincere; quàm hostes magis regium ratus, tantum abest vt viderit, vel videre voluerit, vt ne sermones quidem de elegantia eius referentium admiserit; reliquas autem forma & statura eximias cùm venderet, per iocum dixerit, Persides oculorum dolores esse, & quidem formae tarum spectaculo suae continentiae, & temperantiae pulchritudinem opponens, tanquam exani mes imagines praetermiserit. Plutarchus in Alexandro. Armenia, vxor Tigranis Armeniorum Regis, ab illo rogata, num sibi videretur pulcher Cyrus Rex Persarum, à quo bello capta, regia etiam apud eundem coena, honoris ergò dignata fuit; at illum, inquit vxor, non spectaui, sed eum solum, qui dixit se anima sua empturum libertatem meam; is autem fuerat ipse idem Tigranes, tam pudicae Reginae coniux. Xenophon lib. 3. de Paedia Cyri Regis Persarum. Scipio Africanus, capta Carthagine Hispaniae, cùm quandam adulto flore virginem pulcherrimam comprehendisset, eam paterna pietate seruauit, concedens parentibus, vt eam redimerent; ad se etiam puellae sponsum nobilissimi generis virum, venire persuadens, VII. Sect. AA. ei ipsam quasi pius in matrimonium genitor tradidit; dotisque nomine puellae pretium, quod à parentibus eius acceperat, condonauit; pro quibus factis, maximè adnitente puellae sponso, eiusque parentibus, omnes ferè Hispani ad cum transierunt. Eutropius lib. 3. de gestis Romanorum, vbi de secundo bello Punico.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
