# Mineralogia 398

Bernardo Cesi, Mineralogia, QVAESTIO XVII. planè ardua, & nobilis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/398

Ecce quantus continentiae splendor illuxit, ex imminenti ingentis incendij periculo. IV. Quod testantur Strabo lib. 16. de situs Orbis pag. 134. Cardanus lib. 5. de subtil. pag. 161. & Agricola lib. 2. de natura eorum, quae effluunt ex terra, pag. 109. quoslibet tandem ignes extingui, s multa infundatur aqua; esto symbolum lacry marum, quae si vbertim cadant, incendia scele rum extinguere queant. Hinc Hieremias 9. Quis dabit capiti meo aquam, & oculis meis fontem lacrymarum? Hajus rei non ignara S. Ecclesia, supplex, & gemebunda ad Patrem misericordiarum versa, Produc, inquit, de oculis nostris lacrymarum flamina, quibus debita flammarum incendia valeant extingui. Quòd si aqua est signum tribulationis, vt omnes fatentur; an non multa tribulationis aqua prorsus extinguet libidinis ardorem? Hinc ea trita, & celebris vox illius monachi, quem penè incenderant contumaces Veneris faces; interroganti seniori, an remisisset incitatrix flamma? At viuere, inquit, non licet, & fornicari libet? S. Hieron. epist. 4. ad Rusticum Monachum. V. Ignis minor, quem absumit, ignis maior, teste Philosopho probl. sect. 3. quaest. 22. & sect. 33. quaest. 1. innuit amorem minorem vinci à maiori. Christi autem amorem, esse amore carnis maio rem quis ambigat? iccirco Regius Propheta Psalm. 25. Proba, inquit, me Domine, & tenta me: vre renes meos, & cor meum. Quod myste rium ab eodem edocta Ecclesia Christi, Vre, inquit, igne sancti Spiritus renes nostros, & cor nostrum, Domine, vt tibi casto corpore seruiamus, & mundo corde placeamus. Cor autem nisi flamma Christi non vrit, iudice S. Augustine serm. 30. de Sanctis; quo etiam loci ait B. Laurentium, accensum igne, quem Christus misit in terram, flammarum non sensisse incendium. Ergo . Augustini testimonio, & beatissimi Leuitae experimento, ignis maior vincit minorem: cùm autem palam sit renes esse sedem venereae facis, & hos vrat ignis Spiritus sancti, cui dubium quin amor diuinus vincat amorem carnis? At obiicies illud Virgilianum ecloga 10 Omnia vincit amor; & nos cedamus amori. Si omnia vincit amor, quid victum iactas amorem? An idem amor amorem potest triumpha re, & ab amore vinci? Ita planè omnia vincit amor, sed à solo vincitur amore; sic, teste Ouidic 2. de remedio, successore nouo vincitur omnis amor. VI. Veneris cestus, in quo, teste Homere 14. Iliad. sunt omnes amores, blandaeque suadelae, sit candido, & erudito cordi Hierogly phicum diuinae Gratiae, quae attingit a sim vsque ad finem fortiter, disponitque omnia suauiter, Sap. 8. & illaesa humani libertate arbitrij, in sibilo aurae tenuis, blandissimo illapsu inclinat corda nostra quocumque velit. Tu autem Deus noster, suauis, & verus es, patiens Lacrymarum aqua extinpuit ignem Veneris. Amor. De vindit ameri carnis. Cer non vrit isi flamma Christi, Amer an omnia vinius. Amer ni vin citur nisi ab a. ore, Veneris aestus cuius sit symholum Gratia diuinae suauitus, Iugum Christi quàm sua ue. Quauitas veritatis, Amora trahitur animus. Delectatione, spirituales quanta. Voluptati vuis. Trahit, sua quemque vo luptas, Voluptates animi. Ramo trahi tur ouis.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
