# Mineralogia 483.5-8

Bernardo Cesi, Mineralogia, 483.5 to 483.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/483.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/483.5

Vetustas, inquit, oleo taedium affert, non iten vt vino, plurimumque aetatis annuo est, prouida, si libeat intelligere, natura: quippe temulentiae nascentibus vinis, vti necesse non est quinimo inuitat ad seruandum blanda inueterati caries. Oleo noluit parci, fecitque ea necessitate promiscuum & vulgo. lus, quanXXVII. Augetur oleum ab Arcturi exortu ligentur. 16. Kalendas Octobris, postea nuclei increscunt, & caro. Cùm sitienti oliuae imbres copiosi acces sere, vitiatur oleum in amuream. Plinius lib. 15. cap. 3. sale XXVIII. Oleum ipsum sale vindicatur à pintatur. guitudinis vitio. Plinius ibidem. XI. Sect. VI. XXIX. Optima sunt vini medium, olei summum, & mellis imum. Mel enim quod opti: ole summum mum est, reliquo ponderosius est. In vase igitur cur optimum. mellis, pars quae in imo est, vtique praestat pondere, & ideò supernatante pretiosior est. Contrà in vase vini, pars inferior admistione faecis non modò turbulenta, sed etiam sapore deterior est. Pars verò summa, aëris vicinia corrumpitur, cuius admistione fit dilutior. Vnde Agricolae dolia non Vini medium contenti sub tectum reposuisse, defodiunt, & cur optimum. operimentis extrinsecus illitis muniunt, remouentes in quantum fieri potest à vino aëris contagionem; à quo tam manifestè laeditur, vt vix se tueatur in vase pleno, & ideò aëri minùs peruio. Caeterùm si inde hauseris, & locum aëris admistioni patefeceris, reliquum quod reman sit, omne corrumpitur; media igitur pars, quan tum à confinio summi vtriusque, tantum à noxa remota est, & quasi nec turbulenta, nec diluta Mellis imum Olei autem summum esse melius inde constat, cur optimum. tum quia longiùs abest ab imo olei, quod deterrimum reddit amurca, tum quia propius adest aëri, qui oleo est amicus. Plutarchus lib. 7. symposiacon, quaest. 3. Macrobius lib. 7. Saturnaliorum, 3. part. illius libri, sub initium, Cardanus lib. 17. de subtilitate, pag. 511. & Carolus Stephanus lib. 3. agriculturae, cap. 52. Hîc autem non omittam, quod obseruat Macrobius ibidem, mel, & vinum diuersis aetatibus haberi optima; mel quod recentissimum, vinum quod vetustissimum. XXX. Vsum olei fuisse familiarem palaestris, Olei vsus in & gymnasiis, sicuti etiam balineis, Plinius lib. 15. Palastris. cap. 4. Dioscorides lib. 1. cap. 18. aliàs 31.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
