# Mineralogia 483.9-11

Bernardo Cesi, Mineralogia, 483.9 to 483.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/483.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/483.9

& ibi Matthiolus Galenus lib. 2. de facultatibus simplic. medicam, cap. 5. & 6. & Mercurialis lib. 1. artis gymOlei vsus in nasticae, cap. 8. apertè ostendunt. Olei vsum, inquit gymnasiis. Plinius, ad luxuriam vertêre Graeci, vitiorum omnium genitores, in gymnasiis publicando, Notandum est, magistratus honoris eius octogenis sestertiis strigmenta olei vendidisse. Dioscorides loco citato, Calefaciunt, inquit, quae in balneis olei strigmenta colliguntur, molliunt, discutiunt; sedis rimae, & condylomata vtiliter Olei strigmieis inunguntur. Quae verò ex palaestris admixta. tum, concretumque puluerem habent, sordibus similia, articulorum in digitis concretionibus imposita prosunt. Contra coxendices, malagmatis, & sicci fomenti vice, pariter imponuntur. Nec minus etiam calefaciunt, quae in gymnasiotum parietibus, & quae illic sunt statuis, vnguinis sordes haeserunt. Panos difficilè suppurantes, disiiciunt. De squamatis praeterea, & vetustissimis vlceribus accommodatae sunt. Galenus lib. 2. simplic. medicam. cap. 5. Gymnastae, inquit, athleOlei vsus in balneis. tas fricant ex oleo, tum quòd id, quae antè inerant lassitudines exoluat, & quae futura sunt mitiget, tum quòd frictionem aequalem, & mitem planè efficiat, corpusque ad motus futuros praeparet. Eas ob res ipsi quoque padotribae pueros ante, & post exercitia inungunt. & cap. 6. eiusdem libri; Pedotribae, inquit, Padotribae qui poleo pueros obuio oleo pueros fricant, neutiquam aut in ungant. igne excalfacto, aut in niue refrigerato Idem lib. 6. simplic. medic. cap. de strigmentis, ait, strigmentis balneorum inesse vim modicè emolliendi. Matthiolus in lib. 1. Dioscoridis, cap. 31. Ss 2 Non Olei vtilita ad corpori agilitatem. Strigilum materia, & vsus Olei strigmenOleo cur luctaturi vngerentur. Strigiles Persij. Olae vbi, quando, & cur vngerentur, luctaturi. Strigilum materia, & for Athlera oleo vncti cur pul uere insperge rentur.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
