Latin
CAPVT IV
Bernardo Cesi, Mineralogia 524
Unproofread scanNot analysed yet
notat aëtitem cognominari à colore aquilae candicante caudaιοιννι 4 Isidorus, Aëtites, inquit, lapides reperiuntur in Isidero. nidis aquilarum; aiunt binos inueniri, marem, &foeminam; nec sine iis parere aquilas. Harum masculus durus similis gallae, subrutilus. Foemineus verò pusillus, ac mollis. Alligati, partus celeritatem faciunt. Dioscoridi. Dioscorides, Resonat, inquit, commotus actites, ceu lapide alio intra se concepto praegnans. Sinistro brachio adalligatus contra muliebrium locorum lubricitatem foetus in vtero retinet. Parturientibus tamen à brachio sublatus, foemori alligandus est, vt sine dolore foetus excludatur. Matthiolus, Aëtiten, inquit, Graeci, Latini Matthiolo. aquilae lapidem dicunt, quòd aliquando in earum nidis reperiatur; variat lapis hic tum colore, tum magnitudine. His dictis Matthiolus notat de aëtite ea, quae etiam notantur à Plinio. Rucius de hoc lapide notat ea, quae notantur Rucio etiam à Plinio, &praeterea, Aëtites, inquit, grauidis, quae ob vteri imbecillitatem foetum aegrè continent, brachio sinistro alligatur, magno earum vsui; parturientibus autem brachio admoueri debet; foeminis autem alligatus citra dolorem, foetum dicitur extrahere. Mirum, quòd furem prodere fertur, si quis in pane conditum offerat; neque enim mansum, vt etiam cum ea decoctum quicquam furem deuorare posse confirmant. Tritum, &cerato exceptum comitiales strenuè iuuare comperio. Mitto quae de hoc lapide nugantur magi, neque enim vxorum furta deprehendere, vel futura praesagire hunc citra incantamenta posse crediderim. Rueius. Brasauolus. In aquilarum, inquit, nidis duos Brasauolo. aëtites reperiri ferunt, nec aquilam oua parere nisi hos lapides in nidum comportauerit. Apud nos duo genera sunt, album vnum, alte Aëtitu gene rum nigrum, vel cineritium. Hi lapides praegnan ra lluo. tes vocantur, quasi intus alterum lapidem album habeant, qui sonet, si quatiatur. Aëtires si suspendatur laeuo brachio mulieris grauidae, foetum continet; si autem suspendatur coxae, parere facit. In Apulia frequens inuenitur in monte Gargano, &in Apennino monte variis locis, qui albus est, in fluminibus inuenitur, Ex Apulia ferri iubeas, aut Venetiis emas, quia ex Armenia Alexandriam, pòst Venetias fertur. Si officina tua hoc lapide careat, non multum curae sit. O quot superstitiones fiunt de hoc lapide; hoc volunt furta detegi, praedici futura, &impediri esum ciborum etiam optimorum. Ita Brasauolus, Aëtites MyMylius de aëtite notat ea quae notantur à lio. Plinio, Rucio, &Brasauolo, &propterea ferunt, inquit, quod aëtites ab aquilis in nidum deferatur, ad ouorum calorem contemperandum, ne nimis calefiant, dum incubantur. Caussinus, Aëtites, inquit, lapis semper praegnans, Phengites. Phigites Plinio. Isidore. Caussine. Chernites. Chernite Plinio, &Is doro. Caussine, Ostracites. ostracita Plinio. Isidore, Dioscoridi, &Mylio Matthialo. Galeno.