# Mineralogia 611.1-4

Bernardo Cesi, Mineralogia, 611.1 to 611.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernardo-cesi/mineralogia/611.1

Magna autem ex parte nascuntur in locis montanis, & syluarum opacitate vestitis; sic in Hispania Pyrenaei metallo rum feraces sunt in Germania Carpatus; in Gallia Cenimenus; in Thracia Rhodope, & Pangaeus; in Lydia Tmolus; in India montes, qui Capitalia nuncupantur. Nec obstat auri ramenta in aliquot fluminibus reperiri; non enim hi amnes aurum generant; sed è terra, quam radunt, effossum, aut è fontibus in alueos deriua tum, secum vehunt. Ita Conimbricenses. Quaeres septimò, quid notandum sit de affectionibus metallorum in communi? De hac re Albertus Magnus lib. 3. mineral. tract. 2. c. 1. 2. 3. 4. 5 & Conimbricenses tract. 13. Meteorologiae, c. 4. Notandum est primò, affectiones metallorum in communi esse ferè has, congelabilitatem, li quabilitatem, soliditatem, ductibilitatem, cremabilitatem, colores, odores, sapores; Albertus, Conimbricenses, &c. Notandum est secundò, omnia metalla solida esse, excepto argento viuo, quod etiam in matrice liquidum inuenitur, & liquorem perpetuò seruat, propterea quòd ex halitu, in quo humiditas aquea nimium excedit, procreatur. Conimbricenses. Notandum est tertiò, omnia metalla igni liquescere, ea tamen difficiliùs, quae de concretione terrena plus obtinent; vt ferrum, quod tametsi mollescit igne, non tamen nisi vehementi eius ardore funditur. Conimbricenses. Notandum est quartò, omnia metalla ductilia esse, & percussa dilatari, sed ea magis, quae simul, & benè compacta, & mollia existunt, quod prouenit ex halitu aqueo, tenui benè comprehendentem terream exhalationem; ob quam causam aurum longiùs ducitur, vtpotè in tenuis simas bracteolas, folia, & fila. Conimbricense ibidem. Idem docet Albertus cap. 2. His verbis aurum prae caeteris metallis ducitur in maximam dilatationem; proximè accedit argentum; deinde cuprum multùm depuratum; postea ferrum; denique stannum, & plumbum. Notandum est quintò, omnia metalla ponderosa esse ob materiae spissitudinem, & compactionem; sed aurum prae caeteris grauius esse. Conimbricenses, Notandum est sextò, acutum esse saporem omnium metallorum propter sulphuream substantiam quam habent admixtam, quae saporis ratio licèt minimè videatur esse in plumbo, & stanno, tamen in his etiam esse probatur ex eo, quòd aqua, quae diu currit, vel stat in fistulis plumbeis, vel stanneis, efficitur intestinorum, siue viscerum excoriatiua.

---

Bernardo Cesi, Mineralogia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Mineralogia.
