# Disputatio physica de glacie 5

Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/5

Quę enim indurantur, graviora fiunt, nisi quid accedat, quod gravitatem temperet, hoc autem exhalationem esse, de qua locuti fuimus, ostendunt halitus calidi, qui soluta glacie non pauci exhalantur. IX. Secundo, opus quoque est terrestri & crasso halitu, quo concretio existat, qui quoniam in aquis limpidissimis minus copiosus est, difficilius quoque constringuntur. Neque enim pura puta aqua constringitur, sed opus est ad eam accedant partes terreae, quas hic halitus vocamus, quaequo copiosiores aquae sunt immixtae, eo facilius quoque ejus constrictio absolvitur. X. Tertio requiritur quoque aqueus humor ad continuitatem, neque enim duum generum halitus hi coalescere possent, nisi humor aqueus ad eos continendos accederet. XI. Quarto & postremo accedit frigus externum, quod caussa efficiens constrictionis est: neque enim ad glaciei productionem sufficit frigus aquae congenitum, sed praeter illud, frigus, de quo loquimur, sive externum requiritur. XII. His quatuor ergo concurrentibus, glacies hoc fere modo produci videtur: Densiores aquae partes, hoc est aqueas & tetreas frigus cogit expellendo multas aquae partes leviores, coactasque ita concrescere facit, ut etiam indurentur, quicquid autem aquae partium leviorum superest, eas facit aërescere, atque cum exhalationibus calidis ad intus pellit: quod liquet ex glaciei poris, qui in ea, velut in pumice, frequentes sunt, licet non tam magni. Hęc XIII.

---

Bernhard Vriesen (with Martin Schoock), Disputatio physica de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_glacie.
