# Disputatio physica de glacie 6

Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/6

Haec si notentur, multa dubia ratione variorum subjectorum aqueorum, quibus haec glaciei affectio accidit, lucem accipient. Nam 1. hinc liquet cur acetum haud facile congeletur. In eo enim licet dominetur frigus, congelationi tamen reAd congelationem autem sistit tenuitas quae in eo occurrit. concurrere debent partes quaedam crassę, ut declaratum fuit. XIV. 2. Colligere ex praecedentibus quoque est, cur oleum quidem à frigore crassetur, non tamen congeletur. quanquam enim Taurus Philosophus apud Agell. lib. 17. Noct. Att. cap. 8. in inchoata sua dissertatione, quam absolutam non fuisse per servuli reditum indignari soleo, approbat pueri sui sententiam existimantis oleum in gutto congelatum fuisse; Tauroque accedit Alexander Aphrodisaeus lib. 1. Probl. 128. Per experientiam tamen notissimum est oleum non congelari, sed solum incrassere, ut jam olim docuerat Heracleus vetus Homeri Scholiastes ad II. ψ. & Philosophus expresse annotaverat lib. 4. Meteor. cap. 5. XV. Egregiam vero rationem adfert Philosophus lib. 2. de Gener. Anim. cap. 2. quando ita ait: Quin etiam frigore & gelu crassessit oleum, non congelascit. Calor enim facit ne gelu cogatur. Aer namque calidus & incongelabilis est. Sed quoniam à frigore is quoque consistit, & densatur, hinc oleum crassius redditur. XVI. 3. Quęstio quae de mari movetur, an scil. illud congeletur, ex praecedentibus ab unde lucis accipit. Fuerunt quidem aliqui in ea sententis, marinam aquam non congelari, sed congelationem, quae in mari videtur, esse aquae dulcis affusae. Sed confundit eos non solum mare Septentrionale, maxime quod Islandiam & Gronlandiam alluit, sed mare quoque nobis vicinum, ne ad testimonium jam vocemus Herodotum apud Agellium l. d. & tot sine numero authores alios, Interim verum est in marina aqua, prae aqua dulci esse quandam resistentiam ad congelationem, & quaedam maria difficulter congelari. Cujus rei hae potissimum caussae esse videntur. 1. Salsedo superabundans, adustioni enim, quam comitatur salsedo, adhęret calor. 2. Magna agitatio & motus. 3. Absentia frigoris externi, quare et mare Meridionale non aeque in glaciem concrescet atque Septentrionale. XVII. 4. Ex ijs, quae dicta fuere, obscurum esse non potest, curvinum post alios liquores tardius congeletur, majoremque resistentiam contra externum frigus ambiens exerceat: in eo enim praeter partes tenuiores superabundantes, spirituum igneorum multum invenitur.

---

Bernhard Vriesen (with Martin Schoock), Disputatio physica de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_glacie.
