# Disputatio physica de glacie 7

Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bernhard-vriesen/disputatio-physica-de-glacie/7

Idem exstimandum de muria est, in qua sal halitibus propter adustionem calidis praedominatur. XVIII. 5. Ex praecedentibus quoque liquere potest, quomodo à nonnullis hoc paradoxon proponi potuerit; In glacie occurrere quid ipso igni calidius: à vero enim alienum illud non esse, apertum erit, si cum igne elementari comparetur exhalatio illa calida, de qua, astipulante experientia, in superioribus thesibus verba fecimus. Frustraque est Basso in Meteorologicis, quod praesusponendo crystallum esse glaciem, in glacie conclusum esse existimat talem ignem, qualem alias in silice comminiscitur. XIX. 6. Lucem quadantenus etiam illud accipit, quod astipulante ipso Sp. Sancto apud Jobum cap. 38. v. 30. à nonnullis annotatum est, aquam scil: in superficie incipere congelari, quod sic accipiendum, non quasi semper verum sit, sed solum ὡς ἐπὶ πολὺ sive ut plurimum.

---

Bernhard Vriesen (with Martin Schoock), Disputatio physica de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_glacie.
