Latin
9
Bernhard Vriesen, Disputatio physica de glacie 9
Unproofread scanNot analysed yet
5. Ex pendendi effectus. 6. Explorandus usus. &7. Inter illam atque aquam, in qua &ex qua generatur, comparatio instituenda. XXIII. Quod ad adjuncta, illa praecipue haec sunt, ordine deinceps consideranda. 1. Lubricitas. 2. Pelluciditas. 3. Candor. 4. Duricies. 5. Frigus. 6. Humiditas. &7. Crebri meatus glaciei. XXIV. Ut vero à lubricitate incipiamus, ea sic glaciei convenit, ut vix ulli rei magis. Est verò lubricitas, qualitas secunda, per quam corpus lubricum. tangentis corporis motum sic promovet, ut simul sequatur subita tactus fuga. XXV. Ob hanc lubricitatem difficile multis est glaciei insistere, aut recto per eandem talo incedere. Quod quo citra lapsum, aut aliud quod incommodum fieri possit, usu receptum est calceorum soleis addere ferreis laminis insertas chalybeas cuspides. Alias mirum quam prodest summis pedum articulis incedere, ut recte observatum est à Cardano lib. 13. de rer. Varietate cap. 63. XXVI. Cujus rei quatuor hae caussae adferri possunt. 1. Iuvant digiti pedum, quanquam enim induti sint calceo, tamen ad hoc conducunt sese contorquendo, ut corpus in contrariam partem, in quam prolapsurum videtur, se inclinet. 2. Firmius, qui sic incedit, solo inhaeret, dum enim corpus ponderosum solis pedum digitis innititur, fit ut exigua pars majore pondere pressa, fortius inhaereat. 3. Reliqua pedis pars libera parti laboranti suspetias paratissimas fert. 4. Qui sic incedunt, scrupulosius procedunt, plurimum autem hic prodest lapsum quam diligenter praecavisse, XXVII. Succedit pelluciditas, glaciei, ut per experientiam constat, adhaerens.