Latin
13
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Villam vero Patriliaco, quae est secus Pontochiuggane, quem de Doleno quondam comparavi, et venditionem in nomine sanctorum Petri et Pauli, vel basilicae eorum, quam jam tunc tempore aedificare videbamus, et postea ad ipsa sancta basilica delegavi, volo ut eam in perpetuo possideat, cum colonicas ad se pertinentes. Villam Monciaco cum colonica quae conditae vel undique idipso Condacense aut Monciacense comparavi et adjunxi, te, sancta Ecclesia heres mea, ad integrum volo esse donatum. Vineas vero quas mihi sanctae, memoriae domnus Licinius episcopus pro amoris affectu secus vineas Cariliacenses suo munere dedit, et nos antea de Sargite quondam necutiante parte divina cum terra comparavimus, et po tea inibi vineas posuimus, et in una clausura cum vineas sanctae ecclesiae adjunximus, volumus, ut pro mercede animae nostrae hoc ecclesia sancta Cenomanica possideat. Licet antea ipse ager parum habebat vineolas, nec domini mei antecessores episcopi aliquid ibi voluerunt addere, sed nos pro amore sanctae Ecclesiae vel augmentum ipsius, tam de negotiantibus, quam de reliquis maxime spaciavimus et pretium dedimus, ut in jure et dominationem sanctae Ecclesiae proficiant optamus. Idemque et vineolas, quae sunt in Saboranense, quae meo opere undique subjunxi, aut per donum, aut per venditionem, et si adhuc subjungere potuero, cum cultoribus eorum et familias ad domum quae ibi stabilius, te, sancta Ecclesia, domni Petri et Pauli habere jubeo.