# Testamentum 14

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/14

De Ponteleugua haec est de matricula et synodochio in honorem sancti Martini, haec est miracula sancti Petri et Pauli, quod est ad Pontemleugua, si per singula perpensamus, quantum facinora nostra in saeculum dum detenti fuimus, commissa esse noscuntur, non esse tantum facultas redimendi, quantum sunt culpae commissae; sed omnipotens Deus, qui nullum perire vult, ipsae parva munuscula quae grandis lacrimas vel memoris animae Redemtori nostro offerre videmur, in pauperis, ipse pro larga pictatis suae gratia qualemcunque tribuat veniam. Ergo quia votus et liberatio et deliberatio mea est, ut basilica quae in honore beatissimi ac pecularis patrini nostri Martini sancti episcopi ad Ponteleugua, ubi et requies sua sancta Deo propitio posui, delego atque ipsum sanctum locum locella his nominibus, Longiagas, Noginto, Novavilla, Antoniaco, et de Monasteriolo, partem illam quam de Leodelene dato pretio comparavi, et Avanto quodcumque inibi comparavi, aut unde mihi obvenit, cum mancipiis, mobilibus et immobilibus, et omni jure earum, vel quantumcumque adhuc ad ipsa loca subjungere aut comparare potuero, habere jubeo ac decerno sub abbate vel basilicae sancti Petri et Pauli potestate consistat. Licet praesumtione ut dicamus synodochii locus sit, dum parvum ibi intulimus, tamen potens est Deus et ipse sanctus athleta Christi inibi plurima conferre, unde pauperes et alimonia vestiantur, et cuncti amici nostri et peregrini receptacula pro nostra memoria habere videantur. Ad praesens jubemus, ut sedicem animolas Deo devotas, hoc est viros pauperes, caecos aut debiles, in ipso loco collocentur; et diebus singulis eis victus facta ratione sufficienter ministretur. Et, quod superius meminimus, de tribulum Taletense, et suffragium Criscianense vel Cambariacense, sicut superius jam praecepimus, tam in vestimentis, quam et in lectariis, aut in calciamentis, et istis fratribus nostris et matricolabus sancti Petri qui sub regimine suo esse noscuntur; tu abba basilicae sancti Petri et Pauli omnimodis potissimum tibi cura sit hoc eis in omnibus adimplere. Quod si in aliquo (quod absit) ex hoc negligens apparueris, ante tribunal Christi cum sancto Petro et Paulo apostolos, et sancto Martino antistitem habeas rationem. Et nullus ex pontificibus successoribus nostris de id quod ad praedictum locum vel pauperibus est delegatum, auferre praesumat; sed ad festivitatem ipsam et pontifex et omnis clerus prandium dignum percipiant, et si de praedicta locella quicumque aliud retraxerit, tamquam necator pauperum ante conspectu divino judicetur. Tu vero, venerabilis abba, vel successores tui, talem curam habeatis de cursum sanctae ecclesiae domini Martini, qualem et sanctorum Petri et Pauli; et lumen per noctis de tributum villarum ipsarum sufficienter comparetur, et quod superest, ad ipsos pauperes vel inopes ipsius basilicae proficiat.

---

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml.
