Latin
3
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet omnibus Christo propicio notum sit, qualiter ego aut quam fideliter in sancta Ecclesia, aut in monasteriis, ani in cunctis rebus laborassem; tamen et tu, domne pontifex, quem Deus in eis post me esse voluerit, cognoscere potes, quanta ibidem meo studio vel labore tempore meo Deus est dignatus conferre. Quod si fide integra disponis inquirere, cognosces me tuae Ecclesiae non modicum laborasse. Unde tibi ineptum esse non debet, si aliquid de rebus sanctae Mariae cuicunque ex fratribus nostris, hoc est presbyteris et diaconibus, seu lectoribus aut propinquis meis, vel amicis aut servientibus, tam sanctae Ecclesiae, quam et meis propriis, cuicumque aliquid in usufructu dimitto, quia sanctae Ecclesiae proprietatem non aufero, et de substantiola heredem ipsam constituo. Et quia sanctae recordationis domnus Domnolus quondam episcopus de agris Ecclesiae aliqua locella ad basilicam suam, ubi requiescere videtur, delegavit, sed nobis molestum fuit, ut iterum nos simile conditione de agris Ecclesiae aliquid auferre aut minuere deberemus, ut basilicae sanctorum Petri et Pauli apostolorum, quam in honore eorum nominis construxi, conferre deberemus; sed magis pertractans cum consilio venerabilium fratrum nostrorum presbyterorum, seu diaconorum, vel omnium clericorum, ut unum locellum de Ecclesiae conditione ad ipsam sanctam basilicam, non tantum pro necessitate, sed propter primitias vel reverentiam ipsorum domnorum apostolorum, et quod mater sancta Ecclesia, quae omnes basilicas ad se pertinentes fovet ac ditat, convenit cum domnis pontificibus diem illum, quo benedictio caelestis vel reliquiae sanctorum Petri et Pauli apostolorum in ipsa basilica positae sunt, et dupliciter divina opitulante gratia sanctis sacerdotibus consecrata in honorem sanctorum apostolorum, vel loci illius consecrationem; villa Umbriaco, quam Basilius et Baudegundus quondam per donationis titulum ad sanctam Ecclesiam condederant post eorum obitum possidendam; unde et nos postea jugiter laboravimus, ut Ecclesiae non auferretur, postea omnia supradicta quod per me humilem sanctae Ecclesiae proficit aut obvenit, tam praedicto Umbriaco, quam in suburbana basilica domni Petri et Pauli apostolorum, quae meo opere aedificata esse dinoscetur, ad ipsam sanctam Ecclesiam, Christo propitio, debeat in perpetuo permanere.