# Testamentum 4.1-7

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, 4.1 to 4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/4.1

Id mihi placuit delegare, ut villa Nimione, sita in territorio Parisiaco, cum vineis quae Frontanito ad palastrias et vinitores esse noscuntur, quas mihi domnus Clotharius rex dedit, quas meo saepius, dum laicus fui, tam de fisco, quam de comparato possidendum sanctae Ecclesiae Parisiacae, sub cujus gratia nutritus sum, ad integrum volo esse donatum. Basilicae vero sanctorum ac beatissimorum Petri et Pauli apostolorum, quam superius heredem, una cum santa Ecclesia Cenomannica constitui, sicut mea est devotio, quia ibidem meum (quandoquidem Deus voluerit) desidero collocare corpusculum, ad ipsam sanctam basilicam in honore sanctorum apostolorum. ut pro facinore meo quod hic in saeculo jugiter visus sum perpetrasse, ut ipsi apostoli suffragiis suis ab infernali poena me liberare dignentur, et si non in gloria (quod non mercor) vel veniam eorum patrociniis aut intercessionibus merear obtinere; dono itaque ad ipsam sanctam basilicam villas sitas tam in territorio Cenomannico, quam et in Stampensi vel Burdigalinse, aut ubicumque, tam per donationis titulum quam ad ipsam basilicam jam die natalicii sui dedi, verum etiam quod et adhuc per testamenti istus paginam dedero, quas mihi domnus gloriosus Clotharius per suam munificentiam contulit, vel pro fidei meae conservationem ad integrum suis praeceptionibus manum suam roboratis, mihi integram tribuet licentiam, ut praedicto loco pro animae meae remedio, vel sui regni stabilitate, ipsas villas quas munere suae promerui, conferre debere. Haec sunt villas. Villa Thedone, Colonica nomine Telate, et alias villas Buresaco, et mansiones in Wastinense, quas de viro illustri Varnachario Majorem domnus pro villa Columbaria percepimus. Illud vero rogo atque jubeo abbatibus, qui per singula tempora, sicut divina potentia aut gratia domnorum apostolorum eos inibi jusserit perdurare, ut omni tempore vitae eorum boc sit eis potissimum observandum, ut de villis superius nominalis, quicquid exinde aut in tributum, aut in suffragium annis singulis poterit obvenire, medietas ex hoc, quando fuerit mea commemoratio pauperibus aut in vestimentum, aut in aurum erogetur;

---

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml.
