Latin
5.1 to 5.8
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 5.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Basilicae sancti Petri et Pauli, vitias quas dato pretio comparavi, id est Gaviaco, Colonica. Landolenas, et Ferrenis meo opere undique adquisitas, et quidquid Cellis vel in Samarciago ad prope Cenomannis civitate, quicquid Portithorengo, quem pro tutelam percepi, inibi fuit, et hoc quod Ceta et Mancia vel Guntha illuc possedisse jurae visae fuerant, et ad meam pervenit ditionem, tam terris, vineis, ac colonis et servis, integra portione eorum. Similiter et villas quas in honorem basilicae domni Petri et Pauli comparavi de pecunia, quam gloriosus domnus Clotharius rex nobis dedit, vel nos pro fidei nostrae undique conquisivimus. Haec sunt villae ipsae, Campocunanae, Ludina, et Comariago, vel Cambariaco, sicut venditiones edocent, ipsam basilicam, sicut nos eas jam ibidem tradidimus, cum villare cui nomen Piciniaco, quem Gondobaldus quondam diaconus tenuit, pariter et Iliaco quem de viro illustri Babisone percepimus, volo in Dei nomine possidendas. Illud etiam constituens ac decernens, quod quicquid mihi in minutis rebus aut in quibuscumque modis datum est, vel in meis cartis noscuntur esse conscriptae, hoc totum et ad integrum, tu sancta Ecclesia et venerabilis basilica domni Petri et Pauli, qui in hoc folio testamenti mei forsitan in oblivione mihi obvenit, aequa lance dividatis possidendum. Villa vero Morenaco, quam meo opere et cum grandi labore adquisivi, et postea hunc ego absens vi pro fidei mei conservationes a Modeghiselo malo ordine fuit praeoccupata, et cum Deus reddidit justitiam domno Clothario regi, iterum ad dominationem sanctae Ecclesiae vel meam pervenit; ipsam villam, cum omni jure suo et terminum te, sancta Ecclesia, habere constituo. Basilica vero sancti Petri et Pauli portionem deinde quod inibi possidere videor, cum colonica quae mihi Leodaldus per donationis titulum contulit, cum id quod ibidem postea undique comparavi, in ipso fundo Mechense et Voligione, cum omni integritate, portionibus ipsius vel terminis earum, et mancipia, mobilibus, et immobilibus, te, sancta basilica, perpetualiter valeas dominare.