# Testamentum 6

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bertichramnus-cenomanensis/testamentum/6

Simili modo villa Briomilia, quae ex successione parentum nobis juste debita erat, et per interregna longo tempore nobis ablata fuit, et postea cum Deus domno Clothario regnum suum in integrum dedit, ipsam villam nobis sua pictas reddidit, et per praeceptionem suam firmavit: quam villam dulcissimo pronepoti meo filio Sigechelmi Leutranno et Sichranno volo esse donatam. Similiter villam Castalione sitam in Santonico, qui parentibus meis et viro illustri Sigeleno fuit, et ipsam nobis gloriosus domnus Clotharius rex per suum praeceptum concessit, quia jam longo tempore et mihi et jam dicio parente meo Sigeleno ablata fuit, si me superstes fuerit ipse Sigelenus, ad suam revocet ditionem: sin autem filiis suis, id est Sicheleco et Berchelaico, ipsam volo esse donatam. Villas Crisciago et Botilo qui nobis ex successione genitoris nostri juste debentur, et cum germanis meis deberem partire, si ipsos mors non antecessisset: modo jubeo ut durissime nepos meus Sigechelme, una cum nepoti meo Thoringo aequa lance ipsas villulas dividatis. Villam Bualone sitam in Stampense secus AEqualina, quam per donationis titulum dulcissimo pronepoti meo Leuthranno die nuptiarum suarum dedi, sicut donatio ipsa continet, et per hoc testamentum meum ipsam eis volo esse donatam. Locello qui appellatur Fontanido, quem mihi gloriosus domnus Clotharius rex suo munere concessit, ubi Eusebius quondam laicus vineas plantavit, et nos postea et mancipia posuimus, ipsum locellum cum omni integritate quod ibidem aspicere videtur, totum et ad integrum sancta basilica domni Petri et Pauli ad suam revocet dominationem, et medietatem de vineis pronepos meus Leuthramnus et conjux sua perpetualiter valeant possidere.

---

Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1364/tmp1364/tmp1364.tmp1364.opp-lat1.xml.
