Latin
8
Bertichramnus Cenomanensis, Testamentum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Villare meum quae est in Cramteno terraturio ad Summa Vedantia, sicut a me praesenti tempore possidetur, et ex successione domni et genitoris mei legitime reddebatur basilicae domni Petri et Pauli post obitum meum pro mercede animae meae volo esse donatum. Dulcissimo pronepote meo Thoringo dono ei colonica, cui vocabulum est Villa nova, quam de filio Papoleno quondam dato pretio comparavi, in perpetuo teneat atque possideat. Villa Idguino dulcissimo nepote meo Segechelmo, dum advivit, volo esse donatum. Post obitum vero illius, filii sui, qui ex Bertichildi filia Leutramni nati esse noscuntur, absque consortium fratrum suorum, si alios filios habuerit, ipsos praecipio possidendum. Viniola seu prata quae sunt ad Riulione, et adjungunt ad vineas sanctae Ecclesiae vel infra terminum Calimarcense, quas dato pretio comparavi, sanctae Ecclesiae volo esse donata. Idemque et colonica Satovera, quem Vulfarius quondam tenuit, et postea Aiga eam nobis cum ipsas venditiones, quas ab ipso Vulfario acceperat, dedit, et ipso locello cura vineis et cum omni jure suo, tu, sancta Ecclesia heres mea, percipias, et locello qui dicitur Condomas, quem pro re mea accepi, et postea fidelissimae Cottanae per donationis titulum concedi, volo ut ipsa locello jam dicta Cotta vel filii sui in perpetuo valeant in integrum possidere. Domum vero intra muros civitatis Parisiorum, qui ab Eusebio quondam fuit aedificata vel possessa, et mihi a praecelso domno Clothario regi concessa esse denoscitur, inter sancta Ecclesia Cenomannica et sancta basilica heredes mea aequaliter possidendum decerno; sic quoque ut de tabernias, quae infra domum esse noscuntur, locarius ille, qui annis singulis exinde speratur, lumen in sacrosancta Ecclesia Cenomannica et praedicta basilica domui Petri et Pauli inferatur; et areas, quae foris civitatis sunt, idemque communiter possideant.