Latin · ~10 min
1.1 to 1.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 1.1-3
Not analysed yet
1] 1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere, et docere 2 usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. 4 Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: 5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. 9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. 12 Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Ierusalem, sabbati habens iter. 13 Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus ejus. 15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): 16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum: 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter.