Latin · ~9 min
15.1 to 15.3
Biblia Sacra, Actus Apostolorum 15.1-3
Not analysed yet
15] 1 Et quidam descendentes de Iudaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere. 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11 Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est: 16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reaedificabo, et erigam illud: 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. 18 Notum a saeculo est Domino opus suum. 19 Propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.